LIX, reg 6, fol 134, 26 diciembre 1283

LIX. 

Reg. n.°6. Fol.134. 26 dic.
1283.

Petrus Dei gratia Aragonum et Sicilie rex
universis officialibus et aliis per dominacionem nostram constitutis
ad quos presentes pervenerint salutem et gratiam. Vos scire volumus
nobis placere quod pons qui esse cousuevit supra flumen
Lupricati prope Martorellum reparetur et
reedificetur et quod elemosine in subsidium ipsius
reparacionis a nostris subditis sicut eis placuerit largiantur. Nos
etiam omnes operarios et accaptatores dicti pontis durante
ipso esse volumus sub nostra custodia et guidatico ita quod ab
aliquibus non molestentur nec impediantur ipsis enim facientibus
justitie complementum. Datum Barchinone VII° kalendas
januarii anno quo supra.

lx-reg-24-fol-97-20-enero-1296