Perg.n°
223. Enero 1149.
Hoc est translatum bene et fideliter factum
III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII.
Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes
barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et
Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli
qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo
donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus
llerde civitatis tam presentibus quam futuris casas
et casales et ortos et ortales et totam
civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros
quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones
edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerde
tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et
pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut
habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum
eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et
franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid
volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum
vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis
exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis
prata et paschuas fontes et aquas boschos
et legnamina et venationes plana et montana
ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda
et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in
civitate llerde et in termino ejus non donetis leudam
nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere
audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel
castlanus sive vicarius aut bajulus llerde
homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum
in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut
ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel
possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et
idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore
vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis
deinceps securi liberi et franchi cum omnibus
hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo
retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam
justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita
tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum.
Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic
est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam
adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut
manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas
causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua
recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis
tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit
debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet
decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor
reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere
vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si
quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori
Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor
de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor
totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum
fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non
posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit
licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum
vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in
omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero
injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde
habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare
et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde
feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit
clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem
malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri
captus in adulterio cum uxore alterius
currant ambo vir et femina per omnes plateas
civitatis llerde nudi et verberati nec
aliud dampnum honoris
vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites
barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis
omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere
firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus
et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris
et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut
nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes
pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et
minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo
comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod
ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et
justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et
quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam
Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel
violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta
componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista
carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo
centessimo XLVIIII. – Sig+num Raimundi comes. – Signum Adefonsis
+ regis aragonensium et comitis barchinonensium. –
Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis
Barchinone. – Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc
donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. – Sig+num
Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. –
Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. – Sig+num
Guillelmi Raimundi Dapiferi. – Sig+num Raimundi de Pugalt. – Sig+num
Bernardi de Belloloco. – Sig+num Geralli de Jorba.
– Sig+num
Guillelmi de Cervera. – Sig+num Guillelmi de Castelvel. –
Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. – Sig+num Berengari Arnalli
de Anglerola. – Sig+num Gomballi de Ribeles. – Sig+num Arnalli
de Ponts. – Sig+num Berengarii de Torroja. – Sig+num
Arnalli de Lercio. – Sig+num Poncii scriptoris qui hoc
scripsit die annoque prescripto. – Sig+num Petri de Betesa
presbiteri ecclesie de Villanova. – Guillelmus Palentianus
scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. – Sig+num mei Arnaldi
Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico
comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. – Berengarius de
Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis
suprapositis in Xa linea.