Perg.
N° 220. Set. 1149 (no se ve bien si es un 9).
In
nomine Domini nostri Jesuchristi: Certum sit omnibus quod ego
Raimundus Dei gratia comes barchinonensis princeps
aragonensis et Tortose marchio cupiens habere
partem regni celestis meritis et intercessionibus sanctorum propria
animi deliberatione dono et concedo in perpetuum Deo et Sancto
Salvatori Cesaraugustane sedis et Bernardo ejusdem
episcopo et canonicis ibi Deo sirvientibus et successoribus
eorum villam atque castellum que dicitur Alballat cum omnibus
suis terminis heremis et populatis et cum silvis et cum aquis
et cum pascuis suis et cum omnibus redditibus et juribus suis
sicut unquam melius habuit vel habere debuit in tempus de mauros
dono et concedo illis ut habeant eam per hereditatem. Similiter dono
per fevum et per honore Deo et supradicte ecclesie Sancti
Salvatoris et Bernardo episcopo et successoribus suis illo
castello de Alballat cum omnibus redditibus et directis
suis omnibus diebus vite mee: et post obitum meum dono et concedo
illud supradictum castrum et villam ut habeant et possideant per
hereditatem. Adhuc autem dono et concedo totum donativum sicut
superius scriptum est
ut habeant illud salvum et ingenuum et
liberum et franchum salva mea fidelitate et de omni mea
potestate per secula cuncta amen. – Sig+num Raimundi comes. – Facta
carta era MCLXXXVII in mense septembre in obsidione
Ilerde dominante me Dei gratia comite in
Barchinona et in Aragone in Superarbi et in
Rippacurcia atque in Tortosa: episcopo Bernardo in
Cesaraugusta: episcopo Dodo in Oscha: episcopo Guillermi Petri
in Rota: episcopo Michael in Taraçona: comite Arnald
Miri Palariensem in *Buile et in Ricla:
vicecomite de Gavarret et de Bearn in Oscha
et in Bespen: Bernardo Gomiz in Jacha et in Agierb:
Ferriz in Sancta Eulalia: Garçia Ortiz in
Cesaraugusta et in Fontes: Artal in Alagon: Peire de
Castellaçolo in Calataiub: Sancio Necones in Darocha:
Fortunio Acenariz in Tarazona: Galin Xemence in Belgit:
Galindo Ximinones in Alcala: Pelegrin in Alxeçar:
Fortun Dat in Barbastro: Pereramon in Estata: Frontin in
Elson: domno Petro de Rueira magister militie Templi in
Monçon et in Corbinos. Sunt testes visores et
auditores de hoc super scriptum comite de Paliares et
Guillermi Raimundi Dapifer et don Gomez et Petrus magister de
milicie Templi et don Fredul et Frontin et Pere
Destopanian et Auger et Gillem Arnal fratri suo et
Galindo Johanne de Roda et Raimundus prior Sancti Salvatoris et
Martinus canonicus. – Et ego Andree de Agierb scriptor
hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.
Nota:
MCLXXXVII : 1187,
Perg. N° 220. Set. 1149.
Belgit
: Belchite : Belchit.
Alxeçar : Alquézar ?
Agierb : Ayerbe. Ahí hierve el agua a 100 °C.