LXI.
abril 1297.
Bonifacius episcopus servus servorum Dei
carissimo in Christo filio Jacobo regi Aragonie illustri
salutem et apostolicam benediccionem. Cedit nobis ad gaudium multaque
cor nostrum exultatione reficitur cum circa illa te perpendimus fore
sollicitum et attentum per que reddaris Altissimo placidus et
hominibus gratiosus. Cum itaque sicut ex regia relatione didicimus tu
in aliqua civitate vel loco insigni terre tue quem ad hoc magis aptum
cognoveris intendas litterarum studium instituere generale: nos
attendentes uberes fructus qui ex hujusmodi studio in provectione
multorum in eo studentium poterunt provenire et per hoc laudabile
tuum in hac parte propositum prosequi condignis favoribus intendentes
regiis supplicationibus inclinati volumus et presentium tenore
decernimus ut postquam prefatum studium in hujusmodi civitate vel
loco fuerit institutum universitas doctorum et scolarium eidem studio
insistentium illis privilegiis indulgentiis libertalibus et
inmunitatibus gaudeant que Tholose litterarum studio
immorantibus a sede apostolica hactenus sunt concessa. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis
infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc
attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Data Rome
apud Sanctum Petrum kalendas aprilis pontificatus nostri anno
tertio.