LXII.
1)197. fol. 275. 1 set. 1300.
Jacobus Dei gratia rex
Aragonum Valencie et Murcie comes Barchinone. Dilectis ac
fidelibus suis paciariis et probis hominibus ac toti universitati
civitatis Ilerde presentibus et futuris salutem et gratiam.
Dum noster curis animus agitatur assiduis quam nobis sit utile quam
decorum viros erudire prudentes per semina doctrinarum qui per
studium prudentiores effiecti Deo nobisque complaceant ac regnis et
terris nostris quibus Deo propicio presidemus fructus afferant
salutares: ad id precipue curas nostras dirigimus per quod viris
eisdem scientiarum quarumlibet honestarum apud nos alimenta condantur
ut nec potissime nostros fideles et subditos pro investigandis
scientiis naciones peregrinas expetere nec in alienis ipsos opporteat
regionibus mendicare. Cum igitur sanctissimus in Christo pater ac
dominus dominus Bonifacius papa octavus per speciale
privilegium nobis hoc sitientibus duxerit concedendum ut in aliqua
civitate vel loco terre nostre insigni fundare vel ordinare possemus
studium generale et quod idem studium postquam per nos existeret
ordinatum eisdem graciis privilegiis et indulgenciis gauderet omnino
que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse prout in
ipso privilegio plenius continetur: nos habito diligenti tractatu et
consilio pleniori super eleccione loci quo posset comodius idem
studium ordinari ad civitatem Ilerde velut hortum
fertilitatis et fecunditatis conclusum ac fontem deliciarum signatum
qui quasi quoddam intermedium terrarum ac regnorum
nostrorum existit occulos nostre considerationis super hoc
vigiles duximus dirigendos. Ad ejus namque reformationem ac statum
laudabilem tanto diligencius et specialius aspiramus quanto civitatis
ejusdem ac vestram honorabiles cives antiquam nobilitatem legalitatem
et fidem ac grata pariter et accepta predecessoribus nostris nec
minus nobis per vos impensa servicia ad nostram crebrius memoriam
revocamus. Per nos igitur et omnes successores nostros volentes
civitatem eandem hujusmodi gratie nostre prerogativa potiri tantique
honoris titulis decorari gratis et ex certa scientia civitatem
predictam auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte ac etiam
nostra ad generale studium pre ceteris locis et civitatibus terre
nostre eligimus de presenti ac etiam ordinamus volentes ac firmiter
statuentes ut in ipsa civitate sit studium generale de cetero tam in
jure canonico quam civili medicina philosophia et artibus ac
quibuslibet facultatibus aliis et approbatis scientiis quibuscumque:
ita quod de cetero nulla persona cujuscumque preheminencie dignitatis
condicionis status aut legis existat tam audax reperiatur quod in
aliquo loco terre et dominationis nostre ubique citra mare habite vel
Deo auctore in futurum habende jura canonica vel civilia aut libros
medicine sive philosophie audeat vel presumat aliquibus
scolaribus legere vel docere neve scolares quicumque presumant infra
terram et dominationem nostram alibi quam in nostro studio Ilerdensi
jura canonica vel civilia scientiam medicine seu philosophie
a quocumque causa leccionis audire alioquin
iram et indignacionem
nostram et penam mille aureorum tam legentes quam audientes
quotiens convenerint se noverint incursuros presenti statuto
seu privilegio nichilominus in suo robore duraturo. Et quia
cordi nobis existit idem prosequi studium continuis graciis et
favoribus oportunis illas ad presens libertates et gracias ac
indulgencias qualescumque que a sede apostolica Tholosano
studio sunt concesse ipsas eidem studio Ilerdensi doctoribus
et magistris ac scolaribus ibidem studentibus et studere volentibus
auctoritate apostolica atque nostra de regie liberalitatis beneficio
concedimus et donamus ac etiam confirmamus: intendentes in posterum
prout temporum et negociorum exegerit qualitas eidem studio et
scolaribus de libertatibus et immunitatibus et graciis continuis
liberaliter providere quibus idem magis proficiat studium
incrementum. Hoc igitur donum sollempne nos rex prefatus mente
gratuita ac etiam corde bono vobis dilectis et fidelibus nostris
paciariis probis hominibus ac toti universitati Ilerde
presentibus et futuris per nos et omnes successores nostros offerimus
concedimus et donamus prout melius et plenius dici et intelligi
potest ad vestrum et dicte civitatis commodum et vestrorum ut
scilicet dictum studium generale in ipsa civitate habeatis gubernetis
ac etiam ordinetis: salvis semper privilegiis et graciis per nos vel
successores nostros concessis eidem studio seu etiam concedendis et
salvis pactis et conventionibus per nos eidem promissis atque
concessis et concedendis et omnibus aliis nostris preceptis et
ordinationibus quibuscumque qui ad utilitatem ipsius studii
ilerdensis nobis et successoribus nostris necessarie
videbuntur. In cujus rei testimonium presentem cartam concessionis
et donationis de dicto studio vobis concedimus ac
nostra bulla plumbea tradi precipimus comunitam. Data
Cesarauguste kalendas septembris anno Domini millessimo
trescentessimo. – Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum. –
Testes sunt Eximinus espiscopus Cesarauguste R. episcopus Valencie
Eximinus Petri abbas Montisaragonis Jacobus dominus de Xericha
Petrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de
Entença Lupus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna
Artaldus de Luna Petrus Cornelii Eximinus Cornelii Sancius de
Antilione Petrus Lupi de Oteyça Petrus Guillermi de Castilione
Eximinus Petri de Arenos et plures alii ibidem ad generalem curiam
congregati. – Fuit clausa per Bernardum de Aversone de mandato
domini episcopi.