LXIII. Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.

LXIII.

Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.

Noverint universi quod
probihomines
et habitatores in
Corbaria
nobis
Petro
Dei gratia etc. humiliter ostenderunt quod illustris
dominus
Jacobus
felicis recordacionis Dei gratia quondam
rex
Aragonis

pater
noster

enfranquivit
et
francos
et
liberos
et
inmunes
fecit universos et singulos populatores de
Corbaria
presentes atque futuros per totum
regnum

Valencie

ab omni
leuda
portatico
sive
pedagio
ita quod imperpetuum non teneantur de mercibus suis aliquibus quas
portarent seu portari facerent per dictum
regnum
alicui dare vel solvere aliquod pedagium portaticum sive leudam sed
essent inde liberi perpetuo ac immunes de dicto
privilegio
cum
carta
publica

ac
sigillo
majori

dicti
domini
regis

apendicio
sigillata
nobis fidem plenariam facientes atque devotissime supplicantes
quatenus eisdem
confirmare
dictum
privilegium
dignaremur. Cum igitur nos investigari fecerimus veritatem in
villis
ac
locis
nostris
regni
prefati Valencie

an dicti homines de
Corbaria
usi essent et usque ad que tempora dicto privilegio libertatis et
nobis certo certius sit compertum quod dicti populatores
usi
sunt et fuerunt privilegio memorato usque ad
mortem
vel quasi
genitoris
nostri

prefati: ad supplicacionem igitur eorum aures nostras benigniter
inclinantes cum hac presenti carta nostra ex certa ciencia laudamus
concedimus et confirmamus predictis populatoribus de
Corbaria
presentibus et futuris
privilegium
memoratum a dicto
domino
patre nostro

eisdem concessum ac datum immunitatis ac libertatis predicte prout in
predicto
privilegio
dicti
domini
patris nostri

melius et plenius continetur: mandantes universis ac singulis bajulis
justiciis judicibus procuratoribus et aliis officialibus nostris
regni
prefati presentibus et futuris quod predictis populatoribus de
Corbaria
presentibus et futuris hanc presentis nostre confirmacionis cartam et
gratiam inviolabiliter observent et ab aliis faciant observari. Data
Valencie
VI idus decembris (1). – Petrus Marchesii.
(1) No cita año, pero
el del documento que le precede es
MCCLXXX.