Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.
In Dei nomine noverint
universi quod cum nos Petrus
Dei gracia
Aragonum
et Sicilie
rex
invenerimus in civitate
et regno
Valencie
plura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores
ejusdem civitatis
et locorum
regni
se dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut
super eisdem et super quibusdam etiam ex foris
Valencie
dirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis
et regni
juxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus
benignius annuentes considerantes quod decet regem
esse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis
volentesque illustrissimi domini Jacobi
inclite recordacionis regis
Aragonum
patris
nostri
aliorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et
successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea
voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus
et universitatibus civitatis
et regni Valentie
tam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros
civitatis Valencie
concessos eidem civitati
et toto regno
Valentie
et omnia et singula privilegia eisdem civitati
et regno
concessa per dictum dominum
patrem nostrum et
bonos
usus et
consuetudines
bonas
ex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini
patris nostri:
volentes et concedentes quod dictis foris
Valencie
usibus
et bonis
consuetudinibus
et privilegiis
libere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus
aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum
Valentie
sive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit
in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra
forum
Valencie vel
contra privilegia
supradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatum
almutaçaffiam
et forum
decem dierum revocantes et anullantes expresse emendam fori
novi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis
que incipit Fororum
interpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per
curiam exceptis casibus tantum contentis in foro
Valencie
nec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super
officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam
privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum
firmiter statuentes quod ubi forus
Valencie
non sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotos
et certa statuta
et factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur
expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de
manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et
confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis
civibus et populatoribus civitatis
Valencie et regni
ejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et
castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel
habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in
quocumque loco civitatis
vel regni
existant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel
habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et
absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas
civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra
aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro
nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis
aliquorum civium et habitatorum civitatis
Valencie et regni
qui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid
demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione:
renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando
omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus
et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per
nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate
Valencie nec in regno
aliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum
aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que
in dampnum civitatis
vel regni
in aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumata
bladi
et vini
que aportabitur per terram non solvantur nisi tres
denarii
ut in foro
Valencie
continetur nec illi tres denarii
solvantur nisi in loco ubi dicta saumata
vini
vel bladi
vendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus
seu rahonador
nec alius pro eo in civitate
vel regno
possit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo
sub pena decem
marcharum
argenti
de quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros
Valencie
allegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen
quod si forus
Valencie (se
lee Valencie o Valentie, el texto tiene mala calidad)
non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum
civitatis
et locorum regni.
Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et
privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per
justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum
quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem
solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et
probos homines civitatis
Valencie
sex
probi homines
sint electi uniuscujusque parroquie
qui quolibet anno in festo
Pentecostes
jurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram
fideliter observare ad nostrum et comunitatis
Valencie
comodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus
de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in
curia nec possint dari la (se
lee lo)
extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare
nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam
fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena
centum solidos
de qua pena habeamus nos medietatem et comunitas
Valencie
aliam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio
omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod
cultellarii
(cuchilleros)
et baynarii
civitatis
et regni
Valencie
faciant cultellos
et vaginas
quoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos
quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus
quod çabaterii
omnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterie
operari voluerint intus civitatem
Valencie
vel extra non teneantur solvere morbetinum
nobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio
supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco
extra çabateriam
salvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere
annuatim in operatoriis
carrarie
majoris
çabaterie
civitatis
Valencie
et in aliis çabateriis
locorum
regni.
Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia
persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum
Valencie
aliqua ratione vel contra privilegia
civitatis
et regni quod
ille forus
vel privilegium
non minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore.
Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel
extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis
nostris de quibus fiat aliqua gabella
in civitate
nec regno
quod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum
hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabella
illa penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet
libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque
sint et in quocumque loco civitatis
et regni
que non prohibeantur per privilegium
sive forum.
Item statuimus et ordinamus quod notarii
qui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro
testamentis
vel cartis
nupcialibus
aut aliquibus contractibus
quarumcumque rerum ultra quod continetur in foro
Valencie
quod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod
scriptori
qui aliquod testamentum
scribat
testator
possit ei aliquam quantitatem peccunie
dare
vel legare
in ipso testamento.
Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco
villa aut castro vel alcheria
captivi
qui fugere
arripueriut ab hominibus civitatis
vel regni de
quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel
captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante
privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent
recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos
captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in
locis sarracenorum
guerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus
quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus
judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores
aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint
accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam
quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptores
curie
Valencie.
Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus
de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales
quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorum
vel fraccionum
morarie
Valencie
et aliarum morariarum
aliorum locorum
regni
vel per diruicionem domorum vel qualibet unione
vel clocha
populi vel alio modo quo erratum esset contra
forum
vel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos
duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos
super çoris
Aragonum
usque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in
eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que
facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis
causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non
obstante foro
Valencie.
Item concedimus quod supercequiarius
de suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariis
utatur et uti possit secundum quod erat antiquitus
consuetum.
Item concedimus quod quilibet in toto regno
possit facere in hereditate et loco suo libere almaceras
olei
et habere molendina
olei
olivarum
aut molendina
seu almaceras
ad opus sui et aliorum et quod laborator possit molere
partem suam in molendino
seu almacera
domini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit
molere
bladum
olivas
alquenam
linos
arrocium
et omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque
legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit
hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco
voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod
aliquis tenere non possit tabulam
cambii vel
operatorium
argenterie
donec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod
receperit vel sibi fuerit comendatum vel
quod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac
esmeudet ço
esmendet).
Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis
et locorum regni Valencie
habentes hereditates per aliqua loco regni
non teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam
personalem in aliquo castro
villa turri
aut qualibet alia fortitudine
nisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus
condicionibus seu modis contentis in instrumentis
dels
accaptes.
Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in
unoquoque locorum regni
Valencie
quolibet anno tertia
die ante
festum
natalis
Domini sit creatus justicia
et electus
et jurati
in festo
Pentecostes
et mostaçafus
in festo
sancti Michaelis
in forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis
hominibus de unaquaque parroebia eligant unum probum hominem et
nominent pro justicia
et ita erunt in Valencia
duodecim
in justicia
nominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecim
redolins
de cera
et unus infans
qui non steterit eleccioni predicte accipiat tres
ex predictis duodecim
redolins
quos ipse voluerit et illi tres
sint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et
incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis
redolins
predictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex
predictis tribus qui sit justicia
per unum
annum
tantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentum
in foro
Valencie
contentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicia
non inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de
altera parrochia ubi plures inveniantur: et jurati
ac mostaçafus
sub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod
non obstante pena
sexaginta solidorum
quod nullus posset decimare
vel primiciare
absque delmario
nostro et episcopi
Valencie
possit delmare
expletum suum absque delmario
et primiciario
per civitatem
et regnum
et quod bladum
sit delmatum
ac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum
tempore domine
regis patris nostri.
Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub
pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante
terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit
que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali
casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et
ordinamus per civitatem
et regnum
quod sarraceni
regni
Valencie
tam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et
alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et
christiani
et judei
emere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et
ordinamus quod quilibet tabernarius
possit vendere vinum
in domo
sua propria
et qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit
et etiam possint vendere
vinum
in quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textores
flaciatarum
possint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten
habeat duas alnas
in amplitudine et flaciate
habeant tres alnas
et mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus
quod quilibet possit facere fustaneos
secundum quod fiunt in Barchinona
legaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure
salis
sint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo
et quicumque voluerint de sale
cum barcella
quod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salis
vendant ipsum bonum
et pulcrum ac
recipiens absque broça
sub pena sexaginta
solidorum
quam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis
homo civitatis
nec regni
nec etiam extraneus non teneatur solvere in tabula
pensi salarium
nec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabule
ratione albaranorum
nisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezda
ab illis qui lezdam
solvere teneantur: et ab officiali dicte tabule
qui contrafecerit extorqueantur perjusticiam loco nostri viginti
solidi pro pena
quociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod
brunaterii
possint facere omnes pannos
de tota natura et de tota lana
et de omnibus coloribus
bene et legaliter de sisa
et de penso
Ilerde
et de Vallibus
et de Montessono
et facere etiam pannos
de tota natura de França
et de Narbona
dummodo pellum
de boch
(Bock en
alemán: macho cabrío, cabrón, choto en Beceite)
sive stopam
non ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintam
de omnibus coloribus
ad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptis
indi
et grana.
Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et
instrumenta venditionum sarracenorum
captivorum
qui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et
loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regni
non teneantur dare
cenam
alicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item
statuimus et ordinamus quod carnicerii
non possint pascere
vel possint pasturare
bestiarium
eorum in vineis
vel terris
cultis
absque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in
foro
Valencie.
Item statuimus et ordinamus quod a portu
gradus
Valentie
(puerto
de El Grao, el graó, lo graó o grasó ?)
removeatur
estaca
que ibi posita erat ratione lezda
et pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacam
donec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur.
Item tollatur pena imposita contra barcherios
sive nautas
aportantes
sal
de aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salis
nostri Valencie
sal
non aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezde
nostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in
manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis
antiquitus
et secundum quod antiquitus
erat fieri consuetum
et non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod
quicumque armaverit cum lignis
suis vel barcis
quod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris
officialibus expedire se expediant cum bajulo
nostro Valencie
vel tenente
locum
ejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et
proborum
hominum Valencie
sit in gradu
Valencie
annuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod
quilibet homo
civitatis
et regni
possit mittere
sarracenos
laboratores
ad laborandum
in hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi
sarraceni
vel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino regi
nec alicui alii illos duodecim
vel viginti
solidos
nec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod
franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarraceni
laboratores
teneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter
eos et quod bisancios
sarracenorum
habeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in
foro
et quod sarraceni
non forcientur accipere
sal
nisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et
ordinamus quod illud decimum
quod petebatur noviter a captivis
sarracenis
qui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod
non teneantur solvere nobis decimum
supradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum.
Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini
civitatis
et regni cujuscumque
condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes
sue et alia que per çorum
Valencie
excusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus
et ordinamus quod omnes avers
que debeant garbelari
videlicet grana
indi
piper
zinziber
gala
alum
mastech
encenz
et lacha
et alii avers
de partibus occidentis
que faciant garbelari
garbelentur
de cetero ne fraus
vel encamaramentum
possit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis
almudini
Valencie
per justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut
mercatores aportantes bladum
in almudino
predicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et
ordinamus quod quilibet portare possit cultellum
de uno
palmo et medio
et bannum
cultelli
majoris ipsius mide tornetur ad quinque
solidos
et bannum
cimboli
ad alios quinque solidos tornetur et bannum cultelli
evaginati
(navaja,
navalla?)
tornetur ad sexaginta
solidos.
Item statuimus et ordinamus quod aliquis pellerius
non sit ausus desfacere
aliquam roppam
infra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in
pertxa
sua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno
quolibet teneatur et postquam dicta roppa
steterit per decem dies in pertxa
(perchi,
pérgola en italiano, algorfa, desván ?)
sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod
constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non
possit demandari pro furto
et hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium
generari: et aliquis ministratis non sit ausus vendere
aliquam roppam
veteram
pro nova
nisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret
perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod
impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat
valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod
prohibeatur de cetero ne aliquis portans
coronam
recipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et
ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi
juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere
emere roppam
que sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio
omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis
usurarius
publicus non recipiatur in aliqua procuratione in curia
nec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes
super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus
quod scala
et altum
et baxium
que fiebant in civitate
Valencie
removeantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus
contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit
illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et
minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de
manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod
quilibet possit emere escagios
bladi
secanorum
et aliorum hominum que fient in almudino
et quod non sit gabella
de agranaduris
bladi
quod versatur seu spargitur in almudino
et quod quilibet possit levare bladum
suum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis
bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum
crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino
possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun
debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencie
non teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas
quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item
statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere
graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini
regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocati
qui per denarios
advocabunt
semel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter
juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et
quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis
taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo
eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra
hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus
ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio
continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti
duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio
curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item
statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum
advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum
Valencie
sub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et
excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli
nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super
peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit
dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum
Valencie
appellare. Item statuimus et ordinamus sub pena
centum morabetinorum
ne domini aliquorum molendinorum
vel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui
flacherie
vel farinariis
ad hoc ut molant
in suis molendinis:
et si forte flaqueria
acciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo
domino
molendinorum
a suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorum
draperiorum
(batán,
batá)
intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut
apportet pannos
in molendinis
suis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetino
censuali
solvantur tantum novem solidi
regalium
et pro mazmudina
censuali
septem solidi
ejusdem monete:
et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque
conditionis aut modi existant de civitate
et regno
istud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod
nullus
judeus
sit
bajulus
nec teneat bajuliam
nec curiam
nec sit etiam collector
reddituum
in Valencia
nec in alio loco regni
nec officium
publicum
teneat unde super christianum
habeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque
invenerit rem
vel roppam
suam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo
absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judei
vel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere
absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in
contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus
quod observetur et confirmetur per civitatem
et regnum
esmenda
fori
Valencie
que facta fuit super facto sacramentalis malediccionum
judeorum.
Item statuimus et ordinamus per civitatem
et regnum
quod judei
usurarii
jurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem
quatuor
denariorum pro libra
in mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si
contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena
decem marchas argenti
de qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comune
et terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeus
non decollet
carnes
in carniceria
christianorum
infra menia civitatis vel loci. Item cum judei
non sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vestes
christianorum
et judeorum
distinccio
habitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem
et loca regni
quod quilibet judeus
ultra etatem
decem annorum
portet cappam
rotundem indutam ad consuetudinem
Barchinone
eundo per civitatem
vel villam
excepto eorum callo:
sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in
collo
si voluerit: et si per
caminum de uno loco ad alium
accedere voluerit tunc portet aliam vestem
quamcumque voluerit: et si quis judeus
contra hoc fecerit penam
triginta solidorum
pro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum
et multas fraudes quas judei
faciunt
ut dicitur christianis
ratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se
asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeus
non credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut
testibus cristianis
non obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus
quod quando karissimus
filius noster
habeat regnare
infra unum mensem tunc primum venientem in civitate
Valencie
faciat personaliter curiam
celebrare et juret
tenere et observare et facere teneri et penitus observari foros
Valencie
et privilegia
bonos
usus ac
bonas
consuetudines
civitatis
et regni Valencie
licet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra.
Istud idem etiam successores nostri ita facere ef jurare penitus
teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et
remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis
civibus
Valencie
supradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni
Valencie
et vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros
Valencie
volueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum
et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod
omnes cives habitatores civitatis
et regni Valencie qui
ut dictum est foros
Valencie
voluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et
omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea
omnia per loca regni
Valencie
sic observent et faciant observari non obstante si contra forum
Valencie concessimus
seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de
nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda
corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis
impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta
omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII
evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem
Alfonsum
locumtenentem
primogenitum
nostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia
observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire.
Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et
futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et
faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem
contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione. Data Valencie
kalendas decembris anno Domini MCC
octuagesimo tercio.