LXVII, perg 237, 23 julio 1151

LXVII
Perg.
N° 237. 23 jul. 1151.

Hoc est judicium quod datum est in
curia dompni Raimundi comitis barchinonensis Dertose
llerdeque marchionis
et aragonensium principis ac
Provincie ducis super querimoniis et responsis fratrum
Ospitalis Iherosolimorum et Reamballi fratris
Guillelmi Umberti de Basilia de controversia que erat inter
eos de divisione et partitione honoris Montis-siqui quem
videlicet honorem prelibatus Guillelmus Umberti in vita sua
cum auctoritatis sue instrumentis prescriptis Ospitalis
fratribus diligenter tradidit et postmodum moriens in
testamento suo jamdicto Ospitali evidenter asignando
confirmavit. Auditis utriusque partis rationibus et scripturarum
perlectis instrumentis et diligenter ventilatis atque discussis quia
pars Reamballi recognovit in jure quod domus Ospitalis
debebat habere medietatem totius honoris Montis-siqui
et quia Reamballus in assercione sua dicebat se deceptum
fuisse prius in divisione prefati honoris Montis-siqui
postmodum in difinitione quam frater ejus Guillelmus Umberti ab eo
extorserat et quia Guillelmus Umberti in testamento suo
recognovit Reamballo fratri suo testamentum
Umberti patris eorum et Reamballi avunculi
eorundem sicuti prephatus Guillelmus Umberti et Reamballus ejus
frater sibi ad invicem juraverant. Ex precepto jamdicti
comitis judices dompnus videlicet Bernardus
Terrachonensis archiepiscopus
et sancte romane ecclesie
legatus ac venerabiles Guillelmus barchinonensis Petrus
ausonensis
episcopi et Bernardus abbas Sancti Felicis
Girunde Arnallus de Lertio Raimundus Villemulorum
Berengarius de Turrerubea et Raimundus de Podioalto in
omnes unanimiter convenientes juste et legaliter judicaverunt quod
prelibatus Reamballus faciat duas partes de omni honore
Montis-siqui qui fuit Umberti patris sui et
Reamballi avunculi ejus tam de alodiis quam de
fevis sive bajuliis et fratres Ospitalis
accipiant quam elegerint. Si vero Reamballus hujuscemodi divisionem
facere noluerit sepedicti Ospitalis fratres prenotatam
divisionem nichilominus faciant et Reamballus accipiat quam voluerit.
Et si quid ab utroque fratre Reamballo scilicet et
Guillelmo Umberti de jamdicto honore distractum seu quolibet modo
donatum vel alienatum est totum ab utraque parte in comuni redigatur
et ut judicatum est per medium dividatur omnisque jamdicta divisio
sit facta ex omni parte sine fraude et dolo et sineenganno. Dato judicio Barchinone in palacio comitis
supradicti in presentia ejus et aliarum nobilium personarum tam
clericorum quam laicorum ibidem pariter asistentium X
kalendas augusti anno ab incarnatione Domini MCLl. – Sig+num Raimundi
comes. Bernardus abbas Sancti Felicis Gerunde. Petrus
Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi
barchinonensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num
Raimundi de Villademulis. Sig+num Berengarii de Turrerubea.
Sig+num Raimundi de Podioalto qui suprascriptum judicium
judicaverunt et propris manibus subscripserunt et subsignaverunt.
Sig+num Poncii scribe qui hoc jussione comitis scripsit et propria
manu firmavit die annoque prefixo. (Alphabeto divisa).