LXVIII, reg 197, fol 181, 5 septiembre 1300

LXVIII. 

Reg. n.197, fol. 181. 5 set. 1300.

Nos Jacobus etc.
attendentes fidem et legalitatem ac tue merita probitatis quibus tu
Andreas de Espenso clericus conjugatus Ilerde apud nos
quorundam fidedignorum
testimonio comendaris: officium generalis
bedelli et stacionarii nostri studii Ilerdensis
per nos de novo fundati tibi concedimus et donamus tenendum et
exercendum in ipso studio per te vel alium loco tui ad hoc
idoneum toto tempore vite tue ita quod te in ipso
officio bene et legaliter ad utilitatem dicti studii habeas et
quod in quaterniis et peciis ac aliis que ad usum scolarium
bedelli studiorum bononiensis et tholosani
tenere consueverunt te adeo exhibeas infra tempus competens copiosum
quod scolares inde reputare debeant se contentos facto tibi ad
hoc per cives Ilerde prout per eos vobis promissum extitit
adjutorio competenti. Post vitam vero tuam volumus quod electio
bedelli et stacionarii in ipso studio generali
rectori et universitati dicti studii nobis et
successoribus nostris irrequisitis prorsus pertineat prout in
privilegio per nos super hoc et quibusdam aliis studio
sepedicto concesso plenius continetur. In cujus rei testimonium
presentem cartam fieri et sigillo nostro apendicio
jussimus comuniri. – Data Cesarauguste ut supra.