LXX, perg 241, 5 agosto 1151

LXX
Perg.n°241.
5 ago. 1151.

Quoniam ad celsitudinem principum specialiter
spectare videtur de temporalibus bonis que divina clemencia
temporaliter illi habenda concesserit ecclesiam Dei dotare atque
honorifico ditare. Idcirco ego Raimundus comes barchinonensis
princeps aragonensis Tortose Ilerdeque marchio
quem divina
bonitas exaltare dignata est. Concedo Domino Deo et ecclesie Sancte
Dei genitricis Marie que condam apud Dertosam celebris sedes
pontificalis
fuit et erit deinceps divina prestante clementia et
tibi venerabilis Gaufredo dertusensis ecclesie per Dei
dispositionem episcopo et successoribus tuis omnibus in
perpetuum omnes decimas et omnes primitias omnium fructuum et
animalium quos recipiunt val recepturi sunt Christiani in
perpetuum tam de laborationibus suis quam de redditibus universis
quos de laborationibus sarracenorum habituri sunt. Preterea
concedo et dono ecclesie dertosense jamdicte et tibi
Gaufredo tuisque successoribus omnia alodia et omnes majoris
Mezquite quecumque habet aut olim habuit in tempore
Sarracenorum extra prephatam civitatem. Nichilominus etiam
dono atque concedo tibi Gaufredo et successoribus tuis et prephate
ecclesie omnes Mezquitas tam edificatas quam desertas
quas modo sarraceni non tenent et deinceps dimissuri sunt cum
omnibus alodiis et possessionibus earum que sunt extra civitatem et
duos furnos in civitate unum ad mensam episcopi et alium ad mensam
canonicorum. Preterea dono et concedo prephate ecclesie episcopali et
tibi Gaufredo tuisque successoribus in perpetuum omnes decimas
omnium mearum redituum Tortose que modo habeo vel in
posterum habiturus sum. Ego et omnes mei successores videlicet de
leudis usaticis portaticis mensuraticis ribaticis
molendinis furnis balneis piscibus salinis
et de lignis
sive fustibus et de omnibus quintis meis que ad me pertinent
vel pertinebunt de cavalcatis nec non et de universis redditibus
meis que modo vel in posterum exeunt vel exitura sunt mihi et
successoribus meis apud Tortosam tam de aqua quam de
terra sicut melius dici vel intelligi potest exceptis
justitiis et placitis omnibus et etiam questiis in judeis et
sarracenis que mihi et posteritati mee integre retineo atque
reservo. Dono insuper C morabatinos annuatim de paria
sarracenorum quamdiu ego et successores mei illam habuerimus
ad indumenta canonicorum prefate sedis Tortose.
Ecclesiis vero que sunt vel erunt extra civitatem in universo
episcopatu Tortose
dono et concedo omnes decimas omnium
fructuum et animantium que christiani habebunt
ex propriis laborationibus suis vel ex redditibus laborationum
sarracenorum ita videlicet quod sedis episcopalis
habeat quartam partem predictarum decimarum et
ecclesie que erunt extra civitatem habeant tres partes decimarum
et primitiarum ad earundem servicium necnon et habeant alodia
et possessiones que erunt extra castella et villas
omnium mezquitarum quas modo sarraceni non tenent vel
in posterum sunt dimissuri. Constituo ctiam ad honorem Dei et Sancte
Marie ut episcopalis sedes Tortose habeat et quiete possideat
omnes terminos sui episcopatus sicut melius unquam aliquis rex
tempore sarracenorum regnum Tortose
possedit vel possidere debuit. Et omnes ecclesias et capellas
que in episcopatu tortosensi sunt vel erunt necnon et omnes
decimas et primitias sicut superius determinatum est. Et cimiteria
et oblationes et defunctiones et omnia quecumque ad
jura episcopatus Tortose pertinent vel pertinere debent et
omnia illa que ex liberalitate mea in presenciarum concessi et donavi
vel in posterum Deo propitio daturus sum. Hec omnia supradicta dono
et confirmo episcopali sedi Tortose et tibi venerande Gaufrede
per Dei gratiam ejusdem sedis episcopo tuisque
successoribus ut amodo et in eternum ad honorem Dei et salutem anime
mee hec omnia integre habeatis et quiete possideatis. Actum est hoc
apud Tarrachonam nonas augusti anno Dominice incarnationis
MCLI. die scilicet qua consecratus est primus episcopus
Gaufredus episcopus abbas Sancti Rufi III
anno post liberationem Tortose a sarracenis. –
Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Terrachone archiepiscopi ac
Sancte romanne ecclesie legati qui hanc donationem confirmo.
Sig+num Guillermi Barchinone episcopi. + Berengarius gerundensis
ecclesie episcopus subscribo. Petrus Dei gratia ausonensis episcopi.
Sig+num Arnallus Helene episcopus. Sig+num Guillermi
Berengarii. Sig+num Guillelmi Garidel. Sig+num Lombardi. Sig+num
Geralli de Salvaniaco. Sig+num Maurini. Sig+num Ollerii.
Sig+num Guilaberti. Sig+num Alexandri. Sig+num Guillelmi
Pecuz. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Raimundi de
Podioalto. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Geraldi de
Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Devete Drimontis.
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Sanctiminati.
Sig+num Otonis. Sig+num Guillelmi de Copons. Sig+num Alegret.
Sig+num Druet. Sig+num Arnaldi A Dei. Sig+num Bardine. Sig+num
Poncii Scribe qui hoc scripsit jussione prelati comitis
Barchinone Aragone principis Tortose llerdeque marchionis
die et
anno quo supra.