LXX.
n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.
Nos Jacobus etc. Notum fieri
volumus universis quod cum inter cetera nuper statuta et ordinata in
generali curia quam apud Cesaraugustam aragonensibus
celebravimus continuatur subscriptum capitulum videlicet. Item in
Ripacurcia Suprarbium et Valles et Littera
usque ad clamorem de Almacellis sint in regno Aragonum
et populata ad forum Aragonis feudis exceptis et habeant
monetam Aragonis et richi-homines Aragonis teneant et
tenuerint semper terram de Rippacurcia et de Suprarbi
et de Vallibus et de Litera usque ad clamorem de
Almacellis et homines habitantes in partibus ipsis sint plurimum
dampnificati propter vicarios et paciarios ab aliquo
tempore citra de partibus Cathalonie pro eo quia nesciebant
foros nec consuetudines Aragonis nec foros
observabant ut debebant statuit dominus rex de
voluntate et consensu curie quod de cetero in Rippacurcia
non sit vicarius nec paciarius de Catalonia nisi
de Aragone vel Rippacurcia et quod non nominetur de
cetero vicarius set nominetur suprajunctarius de
Rippacurcia et de Suprarbis et Vallibus qui
utantur in omnibus et per omnia ut alii suprajunctarii de
Aragonia et in Littera usque ad clamorem de
Almacellis et in omni judicio et extra judicium utantur omnes
officiales et judicent forum de Aragonia excepto in feudis et
observent omnes ordinationes factas et que deinceps fient in
curiis Aragonis ut in Aragone: ideo volumus et
concedimus quod dictum capitulum et contenta in eo teneantur et
observentur ut continentur in eo et ea omnia per officiales et
subditos nostros teneri et observari jubemus. In cujus rei
testimonium presentem cartam nostram fieri jussimus nostro pendenti
sigillo sigillatam. Data Calatayubi IIII idus
octobris (1300). – G. de Solanis mandato domini episcopi.