LXXIV, perg 2521, 20 julio 1152

LXXIV

Perg. n° 2521.
20 jul. 1152.

Sit notum cunctis: quod ego Guillelmus de
ipsa Nogera et uxor mea Maria damus tibi
Raimundo Dei gratia barchinonensi comiti et principi
aragonensi
et tuis et mittimus in tua bajulia et sub tua
deffensione totum illum nostrum honorem cultum
et heremum quem per vocem genitorum uxoris mee habemus
in barchinonensi territorio apud Lupricatum in
parrocchia S. Marie de Corniliano et Sancti Johannis
de Pinu
et omnia loca de quo honore tu et tui successores post te
sis nobis et successoribus nostris adjutor et deffensor de vestro
directo contra cunctos homines vel feminas et nos et successores
nostri per censum istius honoris annuatim in natale Domini
donemus tibi et tuis I porcum comitalem et nullum alium
usaticum vel servitium ibi nobis vel nostris non queras quem porcum
nulli militi vel alicui hominum dare possis sed ibi tu et tui omni
tempore illum habeas ad tuum dominium. Et quis hec fregerit
supradicta in duplo componat et insuper hoc scriptum semper maneat
firmum. Actum est hoc XIII kalendas augusti anno XV regni Lodoici
junioris
. Sig+num Guillelmi de Nogera. Sig+num Marie uxoris
ejus qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Raimundi comes. Sig+num
Berengarii Bernardi vicarii. Sig+num Guillelmi de Sancto-Martino. –
Signum Petri de Corro qui hoc scripsit cum litteris
suprapositis in linea VI et VIII die et anno quo supra.