LXXXII, perg 275, 4 octubre 1154

LXXXII
Perg.
n. 275. 4 oct. 1154.

In nomine Sancte trinitatis ego
Raimundus gratia Dei comes barchinonensis regnique princeps
Aragonis et marchio Tortose
dono tibi fideli meo Bonefacio de
la Volta
illud castrum de Flix ad fevum simul cum ipso
senioratico et cum ipsis estachamentis et cum ipsa
villa et terminis ejus et cum omnibus sibi pertinentibus tali
queque modo ut habeas predictum castrum tu et omnis tua
projenies per me et per omnes successores meos per fevum
ad fidelitatem et servicium nostrum et tocius mee
posteritatis in perpetum et quod dones michi potestatem
de predicto castro iratus vel pachatus cum
forfactura et sine forfactura per quantas vices illud
tibi requisiero per me aut per meum nuncium vel nuncios
et quod bene custodias et gardes prephatum castrum
sine engan. Et quod sis inde meus estadant de mea terra de
finibus scilicet Barchinone atque Tortuose et Ispanie.
Retineo quoque michi terciam partem de omnibus
eximentis que inde exierint duas vero partes
tibi concedo. Supradictum autem castrum cum omnibus sibi
pertinentibus et cum omnibus estachamentis et placitis et
usaticis tibi et omni tue projeniei firmiter laudo et dono ad
fevum sub predicta condicione sine aliquo fraude.
Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego
jamdictus Bonefacius tibi seniori meo Raimundo
suprascripto quod sim tuus sine engan sicut homo debet esse fidelis
de suo seniore cui propriis manibus se comendat et quod omnia
suprascripta tibi fideliter attendam sine aliquo fraude. – Signum
Raimundi comes. – Quod est actum IIII nonas octobris anno ab
incarnacione Domini nostri Jhesu-Christi millessimo CLIIII. –
Sig+num Guillelmi de Castel-vel. Sig+num Arberti fratris ejus,
Sig+num Guillelmi Sancti-Martini. Sig+num Berengarii de Torroja.
Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Guillelmi Obiloti. – Sig+num
Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).