LXXXIX. Reg. N°1895, fol. 158. 4 feb. 1389.

LXXXIX.

Reg. N°1895, fol. 158. 4 feb. 1389.

Nos Johannes
Dei gratia
rex
Aragonum

etc. non sine animi nostri comocione vehementi gravia pericula
scandala atque dampna que vicibus geminatis externis temporibus
parata audivimus et secuta pretextu eleccionis
consilii
civitatis
Gerunde
et que parari ac sequi possent de cetero ac verissimiliter
conjecturari
rei
publice

et statui tranquillo ipsius civitatis quam universaque alia nobis
credita ab
Alto
ex nostre officio
regie
dignitatis

tenemur servare totis viribus illibata in nostri pectoris scrinio
plerumque moleste revolvimus prout decet. Cupientes igitur predictis
que exemplo perniciosa existunt imponere debitum finem per quem ipsa
res
publica

civitatis predicte a tantis periculis eruatur ac status ejusdem de
cetero in pacis et amenitatis federe conquiescat: tenore presentis a
die
Circuncisionis Domini

proxime instantis ad
quinque
annos

continue secuturos inclusive et exinde quamdiu de nostre processerit
beneplacito voluntatis firmiter durature volumus providemus statuimus
concedimus et ordinamus quod in illis
octuaginta
personis que juxta privilegium civitatis predicte faciunt ejus
consilium
generale
ac
de numero eorum sint et esse debeant habeant acque possint
viginti
septem

ydonee
persone modo infrascripto eligende ex utentibus officiis seu arte
mecanica in civitate jam dicta videlicet quolibet anno et etiam
presenti ab
octavadecima
die decembris usque ad
festum
Circumcisionis Domini

predictum exclusive eligantur per utentes officiis seu arte mecanica
in civitate predicta aut majorem vel saniorem partem ipsorum et non
per alios quoscumque
quinquaginta
quatuor

persone ex suficientioribus utentium officiis seu mecanica arte
predictis noticie ipsorum officiorum et cujuslibet eorum seu majoris
vel sanioris partis cujuslibet officiorum aut dicta arte utentium in
civitate ipsa scilicet ex quolibet officio ejusdem civitatis duplum
illarum personarum quem juxta compertimentum inde cum provisione
nostra die date presentis confecta fiendum conveniant seu pertineant
eidem: ante cujus quidem
festi
Circumcisionis Domini

diem ipsas
quinquaginta
quatuor

personas juratis qui tunc erunt civitatis pretacte per dictos utentes
officiis seu arte predictis aut partem eorum quam ipsimet duxerint
ordinandam nominari et tradi in scriptis volumus et jubemus: ipsi
enim jurati quibus tales persone nominate fuerint et tradite in
scriptis
viginti
septem

personas tantum ex
quinquaginta
quatuor

supra dictis teneantur eligere et omnimode acceptare ac inter
consiliarios civitatis jam dicte et de numero eorum deputare et
nominare contradiccione omnimoda penitus resecata. Prefate autem
viginti septem persone modis predictis electe nominate tradite in
scriptis acceptate et deputate una cum aliis in consiliarios juxta
privilegium consiliariorum de quo mencio supra habetur tunc electis
seu eligendis uno anno continuo consiliarii civitatis prelibate
publice nominentur ac in consiliis et aliis actibus statum ipsius
civitatis concernentibus qualitercumque esse et intervenire habeant
atque possint vota dare ac alia facere que consiliarii civitatis
pretacte facere consueverunt. Nos itaque dictis utentibus officiis
seu mecanica arte in civitate memorata presentibus et futuris cum hac
eadem concedimus et licenciam plenariam elargimur quod absque metu et
alicujus pene incursu pro predictis et unoquoque ipsorum
quotiescumque et in illis loco seu locis quibus eis fuerit bene visum
per tempora superius denotata valeant se congregare ac dictas
quinquaginta quatuor personas ex se ipsis eligere juratis tradere et
nominare ac alia facere et tractare que superius sunt contenta et
circa ipsa necessaria fuerint seu opportuna culpa crimine seu pena
eis vel alicui ex ipsis minime imponenda: hoc proviso per nos et
debite declarato quod si accidat aliquod officium ex officiis
civitatis pretacte ut puta per defectum seu discordiam aut alias non
eligere posse ex utentibus officio tali partem eidem contingentem
possit eandem eligere ex personis utentibus alio officio atque arte
in civitate predicta prout sibi fuerit bene visum. Adjicimus tamen et
hujus serie providemus quod si et ubi contingat uno anno vel annis
utentes officiis seu arte predictis dictas quinquaginta quatuor
personas seu aliquas earum ex se ipsis temporibus statutis non
eligere nominare et tradere ut prefertur juratis civitatis predicte
qui tunc erunt juxta privilegii consiliariorum predicti seriem
pleniorem eo anno vel annis dumtaxat prefatas quinquaginta quatuor
personas seu eas que defecerint ad complementum viginti septem
predictarum de aliis quibusvis utentibus officiis seu arte predictis
in ipsa civitate eligere possint et nominare presente tamen in suis
permanente robore et valore sic quod aliis annis ipsa durante eadem
uti libere possint. In presente vero aut contentis in ea intellegi
nolumus seu comprehendi
notarios
draperios
et
mercatores
predicte civitatis presentes nec futuros nec aliquem ex eis cum de
manu mediocri nominentur prout in dicto privilegio consiliariorum
lacius continetur et sub his non debeant modo aliquo nominari: et
mandantes per hanc eandem firmiter et districte inclito
infanti
Martino

duci
Montisalbi

carissimo
fratri
nostro ac nostrorum
regnorum
et
terrarum
gubernatori
generali

gubernatori
Cathalonie
vicario
bajulo
subvicario
subbajulo
juratis
consiliariis
et
probis
hominibus

civitatis predicte universisque aliis et singulis officialibus et
subditis nostris presentibus et futuris et locatenentibus officialium
predictorum quatenus provisionem nostram presentem ratam habeant
teneant et observent ut superius est contentum et contra non faciant
vel veniant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri
jussimus nostro sigillo pendenti munitam.
Data
in
villa
Montissoni
quarta die februarii anno a nativitate Domini
MCCCLXXXIX
regnique
nostri
tercio.
Franciscus
ça
Costa
.
Rex
Johannes
.
Johannes
Robiol

mandato domini
regis
facto ad relacionem
Francisci
de Castillone

legum doctoris et
Sperendeu
Cardona

jurisperiti consiliariorum et promotorum. – Viderunt eam
Franciscus
de Castillone

et
Sperendeu.
– Idem.