LXXXV, 4 marzo 1272

LXXXV. 

4
mar. 1272.

Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie
Sardinie et Corsice comesque Barchinone
. Fideli nostro Guillermo
Maxella
jurisperito Barchinone salutem et gratiam.
Quia ad audienciam nostram noviter est deductum quod nobilis Jordanus
de Illa
consensit et voluit celebrari officium misse intus
judariam seu callum judaicum Barchinone in domo
videlicet Samuelis Benvenist judei et sacrificari
corpus inibi Jhesus-Christi occasione cujus est per nos cum res
hujusmodi sit enormis quod intra habitaciones infidelium tale
divinum misterium celebretur contra dictum judeum
et bona sua fortiter procedendum: ideo vobis dicimus et mandamus
expresse quatenus adversus dictum judeum predicta ratione
diligentissime inquiratis: et ipsa inquisitione perfecta ipsum judeum
tam in persona quam bonis suis juxta ipsius inquisitionis merita
condempnetis taliter quod ejus pena sit exemplum de cetero judeis
quibuscumque volentibus similia in suis domibus consentire nos enim
vobis super hiis vices nostras comittimus plenarie per presensentem.
Et nichilominus cum hac eadem vicario Barchinone et
Valensis (Vallensis) damus firmiter in mandatis quod
incontinenti visis presentibus capiat dictum judeum et tamdiu
teneat captum si et prout faciendum fuerit donec per vos fuerit
terminatum quid de ipso judeo et bonis suis predictis fuerit
faciendum aut nos aliter providerimus super eo. Data Valencie
IIII nonas marcii anno Domini millessimo CCC°XXX° octavo.