Perg.
N° 297. 15 ene. 1156.
Notum sit omnibus quod ego Lupus
pampilonensis episcopus propter plurima malefacta
et dampna que injuste et sub tregua fuerant facla a
Sancio rege Navarre et ab hominibus ejus comiti
barchinonensi et aragonensium principi in regno aragonensi videns
dampna et pericula que propter hoc iminebant terre
Navarre precibus et mandato predicti regis ac nobilium
virorum terre illius intravi in ostatico et in manu jamdicti
comitis pro redirigendis et restituendis omnibus dampnis
et malefactis que post dictam treguam supradictus rex
et sui comiti barchinonensi et suis in terra ejus intulerant.
Et conveni ei sub fide et ordine meo ne ab eius potestate aliquo modo
discederem absque eius licencia vel permissione donec omnia
supradicta malefacta in integrum ei restituerentur. Tandem
quia visum est comiti quod pacta que facta fuerant sibi
secundum tenorem rei non implebatur domino pape super
me suam querimoniam fecit. Dominus vero papa per literas
suas mihi mandavit quatenus iudicio terrachonensis
archiepiscopi ac ilerdensis episcopi sicut conveneram
comiti ita sibi atenderem et compelerem visis itaque literis
domini pape ego Lupus pampilonensis episcopus ad
dominum comitem barchinonensem ad Montem-Pessulanum
sine mora perveni. Ibique recognoscens me supradictum sibi fecisse
ostaticum misi meipsum in potestate sua per ostaticum
et conveni ei in osculo pacis sub fide et ordine meo de
manu vel potestate sua aliquo modo exirem sine sua licencia et si
quandoque ipse mihi daret licenciam exeundi redirem et starem in sua
potestate quocienscumque ipse mihi mandaret per se vel per nuncium
aut nuncios suos. Et ut hoc totum firmius ei attenderem et
complerem feci hoc totum domino comiti convenire dominum meum
terrachonensem archiepiscopum et G. barchinonensem
episcopum et Ortalle
helenensem episcopum concedens in hoc negocio dominum
papam jamdicto comiti etiam choadjutorem et hoc
totum fuit factum apud Montem Pessulanum in presencia
predictorum episcoporum et Guillielmi Montispessulani atque
Guillielmi Raimundi Raimundi Dapiferi et Guillielmi de
Castro-vetulo ac Bernardi de Bello-loco et Raimundi
de Podio-alto et Berengarii de Turre-rubea et Arnalli
de Lercio ac Raimundo de Vila de mulis atque Orberti de
Castro-vetulo et Ortalli de Castra-novo et aliorum
plurimorum nobilium virorum. Anno ab incarnacione Domini millesimo
CLVI. XVIII kalendas februarii. – Sig+num Lupi pampilonensis
episcopi. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num
Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Artalli helenensis
episcopi. Raimundi abbatis Sancti Rufi. Sig+num Guillelmi
Montis-Pessulanis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num
Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num
Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea.
Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Raimundi de Vila de mule (o
mulc, normalmente pone Muls).
Sig+num Arberti de
Castro-vetulo. Sig+num Artalli de Castro-novo.
Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit. (alphabeto divisa.)
Nota: rei non implebatur:
res no, no res, nada + verbo (implebatur).
Montem Pessulanum,
Montem-Pessulanum, Montispessulani: (de) Montpellier, Mompeller,
etc.
Turre-rubea: Torre roja, Torroja;
Monte Rubeo, Monte-rubeo:
Monte Rojo, Monroyo, Mont-Roig, Monroch, etc.
Castro-vetulo:
Castellvell, Castillo viejo.
Castra-novo, Castro-novo: Castelnou,
castell nou, castillo nuevo (castra: castillos).
Poncii
scribe qui hoc scripsit: Poncii escriba que/qui lo escribe; ho
(pronunciado u) escriu.