LXXXVIII, perg 300, 10 febrero 1156

LXXXVIII
Perg.
N°300. 10 feb. 1156.

Hoc est judicium quod venerabilis
Raimundus comes barchinonensis et princeps Aragonis fecit dari
inter Poncium abbatem Sancti Johannis et
Raimundum de Maureia de contencione que erat inter eos de
quibusdam alodiis que sunt in valle Sancti Johannis
scilicet in Jesso et in Negos. Conquerebatur etenim
supradictus Raimundus super predicto abbate dicens quod
predicta alodia fuerant bisavi sui Bernardi Mironis
et reliquid ea avo suo Arnallo Bernardi de Belodel
cui ipse legitime succedere debebat sed jamdictus abbas
auferebat ei prefata alodia. Ad hoc respondebat ei abbas
quod Bernardus Johannes qui habebat predicta alodia in
pignore ei supradicto Arnallo Bernardi dimisit
ea Sancto Johanni tali quidem modo ut si aliquis qui legitime
succederet jamdicto Arnalbo redderet C manchusos cetis
vel ialaris Sancto Johanni pro quibus habebat hoc
pignus recuperaret ipsa alodia. Quod totum evidenter
ostendit jamdictus abbas ex testamento Bernardi
Johannis
quod predictus Raimundus de Maureia protulit in
eodem placito. Preterea jamdictus abbas ostendit cartam
de jure corroboratam in qua continebatur quod Bernardus
Arnalli et Raimundus Arnalli filii predicti Arnalli Bernardi
de Belodel donaverunt et concesserunt ac pro CC solidis beato
Johanni
supradicta alodia integre vendiderunt.
Postquam vendicionem monasterium Sancti Johannis
XL annis hunc honorem possiderunt. Ad hoc respondit Raimundus de
Maureia quod pater suus Berengarius Arnalli qui erat major
filius Arnalli Bernardi unquam hoc deffinivit vel
vendidit similiter due sorores patris sui
que absque liberis et inttestate decesserant nunquam hoc
deffinierunt. Et contra respondit supradictus abbas quod ille
supradicte sorores nunquam inde aliquod verbum fecere in vita
neque in tempore mortis. Propterea quidam magnates Arnallus de
Lerc et Raimundus de Vilademuls ex precepto illustris viri supradicti
Raimundi comiti et principio super hoc judicantes inquisierunt
ab utraque parte utrum haberet testamentum supradicti Arnalli
Bernardi ex quo cognosceretur cui vel quibus relicta essent
supradicta alodia. Illis vero testamentum se habere
negantibus immo Arnallum Bernardi de Belodel intestatum obisse
affirmantibus judicaverunt predicti judices quod Raimundus de Maureia
redderet quintam partem de ipsis C manensis pro quibus
erat in pignore et recuperaret quintam partem de ipso
honore totum vero aliud monasterio Sancti Johannis in
perpetuum habendum judicaverunt. – Sig+num Raimundi comes. Sig+num
Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lerc. Sig+num
Raimundi de Vila de Muls. – Actum est hoc in Helenensi
ecclesia IIII idus februarii anno ab incarnacione Domini CLVI
post millesimum +
. Artalli helenensis episcopi. – Jordanis
Levita scripsit hoc sub die et anno quo supra.

Nota:
Maureia : Morella ? De mauro,
moro.
Bisavi: besavi, bisabuelo, rebisyayo, revisyayo.
Avo:
abuelo, avi, yayo.
helenensis episcopi: obispo de Helena, Elena,
Elna.

incarnacione, incarnatione, se observa el uso
más frecuente de c, como en contencione.

avatar de autor
ramonguimera@gmail.com