N. 6. Itinerum 4. Infantis Ferdinandi, Locumtenentie Joannis II. n. 3518, fól. 80 y 81.

N. 6. 

Itinerum 4. Infantis Ferdinandi,
Locumtenentie Joannis
II
. n. 3518,
fól. 80 y 81.

Después de copiar íntegra y
exactamente el documento precedente, pone a su pie la confirmación
que se sigue.

Et nos Ferdinandus eadem gratia Rex
Castelle
Legionis Sicilie etc. visa carta paterna
Regia et contentis in ea moti eisdem respectibus quibus dictus
Serenissimus dominus Rex genitor noster motus
extitit in concedendo tenore presentium deque nostra certa scientia
et expresse cartam preinsertam ac omnia et singula in eadem contenta
laudamus approbamus ratifficamus et confirmamus ac de novo concedimus
nostreque laudationis aprobationis ratifficacionis et confirmationis
ac nove concessionis munimine roboramus in quorum testimonium
presentem fieri jussimus sigillo gubernationis nostre
generalis
quo antequam ad apicem horum Regnorum assumpti
essemus utebamur cum alia nondum fabricata fuit inpendenti munitam.
Datum in Civitate de Xerez die XXIII mensis octobris
anno a nativitate Domini MCCCCLXXVII Regnorum nostrorum
videlicet Castelle et Legionis anno quarto Sicilie
vero decimo.

Yo el Rey.

Dominus Rex et
primogenitus mandavit michi Gaspari Darinyo visa per
Gabrielem Sanchez Locumtenentem generalis Thesaurarii et
Jo. Danchias pro conservatore generali.
P.

Documento 7

avatar de autor
ramonguimera@gmail.com