Diversorum 4. Ferdinandi II. n. 3548. fól. 199.
Petri
Michaelis Carbonelli.
Nos Ferdinandus etc. Volentes
vos dilectum et fidelem Scribam nostrum ac tenentem
claves nostri Archivi in Civitate Barchinone
Petrum Michaelem Carbonellum favore et libertate prossequi
infrascripta qua scimus vos pro moderatione vestra non nisi ad
necessitatem et temperate usurum. Presentium tenore et de nostri
certa scientia et consulto concedimos vobis et permittimus quod
quocienscumque et quandocumque volueritis pro negociis vestris aut
tempore insalubritatis aeris seu pestis in dicta
civitati quem Deus avertat liceat vobis a dicta civitate quam longius
volueritis excedere et quantum fuerit vobis necessarium morari dum
tamen in discessu vestro claves ipsius Archivi
relinquatis Protonotario nostro vel eius locumtenenti
aut alicui ex Scribis mandati et in casu eorum absentie
Magistro rationali Cathalonie vel eius locumtenenti aut
alicui ex scribis officii eiusdem qui si interim exquirendum
aliquid sit in dicto officio curie nostre nesessarium aut
parti alicui private exquirat et fungatur officio vestro. Et in his
absenciis vestris pro presente et serviente a dicto protonotario
et Scriba porcionis domus nostre habeamini et fiat
vobis computum et solucio quitacionis vestre si tanquam non
recessissetis ordinationibus aut pragmaticis sanctionibus si que
forte essent que absenciam vestram prohiberent super quibus pro hac
vice dispensamus in aliquo non obstantibus. Mandantes dictis
protonotario et Scribe porcionis universisque et
singulis officialibus nostris maioribus aut minoribus ad quos spectet
quod nostram huiusmodi provisionem et singula in ea contenta ad
unguem teneant et inviolabiliter observent quoniam hec est voluntas
nostra. In cuius rei testimonium presentem fieri jussimus nostro
comuni sigillo a dorso munitam. Data in nostra civitate
Tirassone die tertio mensis marcii anno a nativitate Domini
Millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. (1484)
Yo
el Rey.
Dominus Rex mandavit michi Gaspari Darinyo
visa per thesaurarium generalem et locumtenentem conservatoris
generalis.
P.