N. 8.
Ad Hieronymum Paulum
Petrus Michael Carbonellus hanc epistolam mittit ubi
scribuntur Regie preeminentie et auctoritates officii Regii
Archivi apud urbem Barcinonensem cui nuper est
prefectus nec non contra suos obtrectatos res versipellesque.
Petrus Michael Carbonellus Hieronymo Paulo
clarissimi viii Jacobi Pauli civilis iuris consultissimi gnato
suavissimo S. P. D. Superioribus diebus ternas ad te litteras
tabellario dedi latino sermone editas quibus respondere usque hac
distulisti. Ego quidem sine intermissione litteras scribo tu vero
contra mi Hieronyme obmutescis iam diu quod mihi non parum
molestum est. Si latine rescripseris una saltem lineola
contentus ero. Non te ignarum arbitror quo pacto sacris scriniis
Regis que vulgo Regium Archivum vocant fuerim per Regiam
maiestatem prepositus verum enimvero id te scire velim pallaciam
maliciam invidiam mortalium hac tempestate indies in me adeo vigere
ut obtrectatorum morsus vipereos effugere haud valeam emuli undique
assunt qui vitam qui mores qui acciones meas suis morsibus lacerare
audeant. Quicquid in buccam venit in me expectorare non verentur
intuentes nam quipiam eorum me uti officio Scribe domini Regis
id pati non possunt inquiunt namque Jacobum Garciam amicum et
contubernalem nostrum carissimum aliosque in huiusmodi Archivi
officio predecessores nusquam usos fuisse licet concedant eum
qui Archinotarius sive Archivarius est seu claves
ipsius Regii Archivi tenens domini Regis Scribam
(quem vulgo mandati Scribam apellant) semper existere.
Bartholomeus profecto Verinus vir doctissimus ac inacte
virtutis Consiliarius ac Regens Cancellariam domini
Regis qui me imprimis amat charumque habet cupiens me ad tam honestum
exercitium admitti priusque ad id me introduceret videre et perlegere
voluit una cum egregio ac prefacundo viro Joanne Peyrono
Locumtenente prothonotarii Domini Regis an is Jacobus
Garcias predecessor meus officio Scribe mandati uteretur
nec ne. Ego sane ut eorum desyderio satisffacere et ab horum
conscribarum Regiorum morsibus cavere valerem haud incuria maximis
matutis singulis diebus etiam festis Regum regesta in eodem Archivo
Regio recondita volvere et revolvere enixus suin et quum iam
nihil in hac re comperiissem post omnipotentem Deum (quem pre ceteris
venerari amarique oportet) Sanctum divumque Angelum Raphaelem mihi
patronum tutorem defensorem deligens amore gratia et benivolentia sua
multa decreta que vulgo mandata nuncupant in actis et Regiis
litteris tam per Jacobum Gartiam quam alios predecessores
in hoc Archivo apposita (que in ipsis regestis exarantur eosque hoc
officium exercuisse) multo tempore comperi. Que omnia et Bartholomeo
Verino et Joanni Peyrono quos prediximus Item Joanni
Villario eloquentissimo viro tibi et mihi amico et necessario
precipuo ac Petro Bancells (Baucells)
Locumtenente Magistri rationalis viro utique circunspecto
iucundissime commostravi quippe qui sua virtute ab adversariis
meis in omnes partes ad me defendendum putant. Idcirco ut mihi et
successoribus meis in ipso Archivi officio tanquam lumen ardeat
aeterneque memoriae commendetur hanc rem omnem in papyro folio
impreso in Armariis Catalonie (ubi pleraque ad
huiusmodi offitium pertinentia manu propria annotavi)
depingere mihi placuit. Te etiam qui alter ego es harum rerum
compotem facere. Vale decus et unicum solatium meum antiquitatumque
amator. Pridie Calendas Maias anno Christiane
Religionis MCCCC septuogesimo septimo. Ex urbe
Barcinone.