Núm. 16. Reg. n. 1377. fól. 42. 27 abr. 1340.

Núm.
16.

Reg. n. 1377. fól. 42. 27 abr. 1340.

Petrus
etc. inclito infanti Petro Ripacurcie et
Impuriarum comiti patruo nostro karissimo salutem et
intime dilectionis affectum. Noveritis nos fidedignorum
vestras litteras recepisse in quibus inter cetera continetur qualiter
die sabbati ante dominicam Ramis palmarum proxime
preteritam gentes perfidi Marrochorum regis
venientes cum multitudine galearum et aliorum vassorum
armatorum contra stolium galearum et navium
illustris regis Castelle consanguinei nostri idem
stolium debellarunt taliter quod deviante fortuna ipsum
invaserunt et etiam devicerunt in quo conflictu ipse gentes perfide
ceperunt viginti octo galeas et septem naves quarum
quidem galearum tres erant nostre et residue cum dictis
navibus erant regis Castelle predicti. Cum autem nos
omnino deceat futuris periculis cum tempore obviare: idcirco vobis
dicimus et mandamus vosque rogamus quatenus reparetis ac reparari et
furniri victualibus et armis absque more dispendio
faciatis castra et loca alia que habetis in marinis
partibus ut in casu necessitatis dictorum perversorum
insultibus fortis resistentia sit parata in hoc enim nobis plurimum
servietis. Datum Cesarauguste quinto kalendas madii
anno Domini M°CCC° quadragessimo. – Johannes P. mandato
domini regis (1).

(1) A tenor de estas cartas fueron
escritas otras muchas a infinitos caballeros, comendadores de las
órdenes, villas y lugares, etc., etc., para que estuviesen
aparejados para la guerra que amenazaba; las que se
suprimen por no abultar la colección.