Núm. 20. Leg. De cartas reales. Núm. 80. 14 may. 1340.

Núm.
20.

Leg. De cartas reales. Núm. 80. 14 may. 1340.
Regie
dominationis vestre recepta
qua decuit reverentia littera super capcione facta per
gentes perfidas Marrochorum
regis
de viginti octo galeis et septem
navibus
illustris domini regis Castelle de quibus quidem
galeis erant tres dicte dominationis vestre ipsiusque
littere tenore percepto regie magnificencie
vestre ducimus rescribendum quod ante receptionem vestre littere
supradicte cum jam rumores predicti
fidedignorum relatu nostro auditui pervenissent illo tunc et nunc
etiam mandamus per dilectum consiliarium nostrum Bernardum
Surdi
procuratorem in locis
nostris regni Valencie dicta loca et costra
presertim illa que sunt in marinis partibus constituta licet
jam forent reparata et victualibus
et armis necessariis satis competenter furnita potiori
reparatione et furnitione fulciat adhoc ut exposcente
casu necessitatis possit resisti auxiliante Altissimo perversorum
insultibus viriliter ac potenter. Datum in villa
nostra de Rosis pridie idus madii anno Domini MCCC
quadragessimo
. – Humilis patruus vester
infans Petrus.
– Excellentissime ac sacre regie magestati infans Petrus.

21