37.
Reg.n. 1378. fol. 69. 30 oct. 1341.
Petrus
etc. inclito infanti Raimundo Berengarii comiti
Montanearum de Prades
patruo nostro carissimo salutem et
intime dileccionis affectum. Sicut per
ardita certa didicimus que jam in publicam perveniunt notionem
rex ille Marrocorum perfidus
majora navigia preparat et
ampliores exercitus ac disponit potentius quam anno proxime
lapso fecerit ad partes Ispanie
cifretare moliens in eis diruere quod
avertat Altissimus Christi cultum: cumque quanto potior adversatur
potentia tanto major et longior sit defensionis preparatio adhibenda
ex causa predicta et ad exhibia requisitionis instantia illustris
regis Castelle armatas maris providimus per
administratores earum fieri festine ac solito potiores. Quocirca
carissime patrue quia facultas peccunie nunc in posse
administratorum Elemosine regni Valentie existens ad
armatas non suficeret memoratas si
cogerentur ipsi administratores solvere
vobis per eos debitam quantitatem: vos intimis affectibus deprecamur
quatenus solutionem dicte quantitatis
velitis et placeat prorogare. Data Valentie III
kalendas novembris anno Domini millesimo CCC°XL
primo.
– A. vicecancellarius. – R. Sicardi
mandato domini regis facto in consilio.