39.
Reg. N°1378. Fól. 76. 3 dic. 1341.
Sanctissimo
ac beatissimo in Christo patri
et domino domino Benedicto divina providencia
sacrosancte romane et universalis ecclesie summo
pontifici Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. ejus humilis
filius et devotus pedum oscula beatorum. Ad ultimos
terre fines tam fame volantis notorium
quam multorum fidedignorum asertio prout
verissimili conjectura supponitur perduxerunt scimusque pater
sanctissime vestram noticiam non latere qualiter ille perpetue
malediccionis alumpnus rex perfidus Marrochorum
catholice fidei persequtor diebus preteritis cum
magna multitudine
barbarorum in Ispaniam transiens reperavit solia regum
christianorum evertere et totam terram
christiano cultui deditam suo dominio subjugare
de quo spe concepta frustratus confusus abegit adversus eum fidei
prelibate cultoribus Altissimi dextera miscricorditer assistente.
Postmodum vero quia multorum habeat asertio
quod spes procellarum hujusmodi non cessabat sed per latentes
insidias dicti regis gentes sarracenorum et victualia
ad partes Ispanie ubi multa tenet castro fortissima
mitebantur: nos licet armata quam jam parati et in freto
Jubaltari teneri ab initio feceramus
nostrum erarium
exhaussiset quia tamen preteritorum
consideratio nos urgebat ut efficeremur imposterum cautiores ad
compescendam ferocem dicti regis et gentium suarum proterviam
continue nos opportuit et adhuc necessario nos opportet tenere
in mari stoleum galearum et
vasorum navalium cum idoneis
bellatoribus qui illorum valeant transitum
impedire. Cum autem nunc pater sanctissime
tumor infestus moltorum
fultus dignorum fide relatibus solito
crebrius invalescat quatenus dictus rex
infidelis collectis undique viribus cum
majori quo potest exercitu ad partes istas
personaliter ciffretare vel ducem aliquem
mittere cum infinita multitudine
satagit et ad id cum tota sua potencia se preparat et attingit et
nichilominus karissimus consanguineus
noster rex illustris Castelle
qui tanquam sarracenis ipsis vicinior habet
super certitudinem pleniorem nos noviter per litteras suas et nuncios
speciales duxerit requirendos
ut vigore pactorum super premissis ad invicem initorum et pro
deffensione catholice
fidei et tutamine patrie per mare et terram adversus ipsos crucis
hostes in ipsius et nostrum auxilium totis viribus insurgamus: nosque
pater sanctissime qui et subditi noslri pro dicto prosequendo negocio
importabilium onere sumptuum jam districti ulterius distrahimur ultra
vires defectu peccunie ad resistendum sicut necessario convenit
efferis illorum conatibus sufficere non
valentes illorum qui ad hoc specialiter
sunt astricti obsequiosa subsidia requirere compellamur:
propterea pater sanctissime cum dictum negocium non magnum imo
premaximum profluvium exigat expensarum et multorum laborum ac
solicitudinum molem et gravitatem exquirat propter quod de redditibus
et proventibus bonorum omnium ordinis Hospitalis in dominio
nostro sistentium qui in tali casu ad deffensionem terrarum nostrarum
et resistendum sarracenis Ispanie juxta donationes per
nostros progenitores eidem ordini factas
sunt specialiter obligati copiosum sit nobis subsidium opportunum:
idcirco sanctitati vestre supplicamus humiliter
et ex corde quatenus pro tanta et tam evidenti et periculosa
necessitate in qua Dei et fidei orthodoxe negocium agitur et
christianitatis periculis obviatur dignetur vestra clementia
expresse mandare procuratoribus generalibus magistri ordinis
prelibati quod omnes responsiones castellanie
Emposte et prioratus Cathalonie tribui faciant et converti in sumptibus necessariis ad
premissa quodque mandent omnibus preceptoribus et presidentibus
castellanie et prioratui
supradictis ut omnes ipse responsiones
in sumptibus dicte frontarie et non alias per eos protinus
convertantur. Almam personam vestram Altissimus conservare dignetur
ad regimen ecclesie sue sancte per tempora
longiora. Data Valencie tertio nonas decembris
anno Domini millessimo trecentessimo
quadragessimo primo. – Subscripsit Arnaldus. – Dominicus de
Biscarra mandato regis facto per teshaurarium.