4.
Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.
Petrus etc.
Inclito infanti Jacobo karissimo fratri
et generali procuratori nostro comiti Urgelli et
vicecomiti Agerensi fraterne dileccionis plenitudinem cum
salute. Jam per alias nostras litteras fraternitati vestre duximus
intimandum qualiter Abomelich regis Marrochorum filius
cum magna equitum comitiva ad partes exteriores
Ispanie se transferens conatur terras chistianorum
Ispanie et signanter regnum nostrum Valencie
dampnificare et invadere toto posse. Nunc autem percepimus et pro
certo quod dictus Abomelich cum comitiva jamdicta in
multitudine copiosa ad invadendum dictum regnum
preparat …. suos sic quod in brevi creditur advenire de aliquibus
ocultis confidens tractatibus quibus harum partum sarraceni
suum assensum favorem et auxilium dicuntur impendere ut terra
castra et fortalitia dicti regni Valentie possit
fraudulose a manibus christianorum eripere et sue potentie
applicare: ad quod nos pro defensione dicti regni et aliis que
in hiis partibus requiruntur continuam et solicitam operam et
diligenciam adhibuimus: et nichilominus tenentes cavallerias
et mesnaderias in Aragone feudatarios Cathalonie
ordines militares necnon et omnes
exercitus tam Aragonis quam Cathalonie
duximus evocandos quod ad nos incontinenti veniant pro premissis.
Unde karissime frater cum in tanta necessitate presentia
vestra sit nobis multum necessaria et etiam opportuna: idcirco
volumus vosque attente rogamus quatenus visis presentibus cum ea
majori qua poteritis comitiva prout honori
vestro convenit ad nos ad civitatem Valentie vestrum
properetis accessum: et in hoc si nobis servire et placere ac
periculum dicti regni cupitis evitare mora aliqua non
interveniat quapropter festinationis adventus dictorum hostium
fidei posset quod absit maximum periculum subinferri. Data Valencie
IIII° nonas aprilis anno Domini M°CCC°XXX° nono. – G.
Augustini mandato domini regis et fuit facta in consilio.
– Similis inclito infanti Raimundo Berengarii
Montanearum de Prades comiti. – Data ut supra. – Idem.