Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi. Inquisitori hereticae pravitatis

Pragmatica
domini Regis Alfonsi secundi quod omnes officiales domini Regis tam
Aragonum Valentiae Maioricarum et Cataloniae teneantur ad eius
requisionem (requisitionem) obedire Inquisitori hereticae pravitatis
quicumque fuerit ordinis praedicatorum in capiendis hereticis et
etiam eis incarcerandis et alias adversus eos procecedendo
(proce-cedendo) pro favori fidei catholicae. Data Barcinonae VIII
calendas julii anno Domini MCCLXXXVI (1: N. del E. Carbonell no pone
en su manuscrito más que el epígrafe de este documento pero como
hemos creído que tendría intención de darlo extensamente, lo hemos
copiado exactamente del fol. 144 v. del Reg. n. 66 de este Archivo
general, en el que se halla continuado.).

Quoniam
fidei catolice defendere pariter ac promovende secundum negocium
illos pocius viriliter decet asumere quibus ex oficio potestatis et
dignitatis incumbit tanta circunspeccione regere et gubernare
subiectos ut ab infidelium non solum violencia sed etiam
 fraudulencia
conserventur inmunes et sic terrena potestas celesti potestati a qua
esse dinoscitur devote subjectionis obsequium ac fidelitatis debitum
reddere fideliter comprobetur. Nos Alfonsus Dei gracia Rex Aragonum
etc. Volumus et ordinamus ac presenti – 

statuto
inviolabili atque perpetuo firmiter stabilimus. Quod omnes heretici
cuiuscumque secte nomine censeantur eliminentur extingantur et
exterminentur de cunctis terris et locis dominationi nostre subjectis
ne infectionis sue contagie pestifera fidem simplicium corrumpere
valeant aut in aliqua depravare quod ut 
perfeccius
et comodius expleri valeat ac debite execucioni mandari districte
precipiendo mandamus vobis universis et singulis baiulis nostris
justiciis çalmedinis et aliis oficialibus nostris quocumque vocabulo
nominentur in Aragonia Catatonia et in regno Maiorice ac 
Valencie
institutis ac in posterum instituendis quod ad notificationem seu
denunciationem dilectorum fratrum ordinis predicatorum qui nunc sunt
vel erunt in posterum heretice pravitatis inquisitores faciatis
compleatis et execucioni mandetis sive in capiendo homines et
incarcerando eosdem sive in aliis que ad ipsius inquisitionis
negocium pertinere videbuntur cum et ipsi in huiusmodi inquisicionis
officio romane ecclesie auctoritate fungantur quicquid per se vel per
nuncios suos pro parte domini Pape et nostro vobis mandaverint
exequendum si de nostra confiditis gracia et amore. Et hoc volumus
quod faciatis quocienscumque et ubicumque ab eis vel altero eorum
fueritis requisiti. Nos enim ipsum negocium fidei pro quo et in quo
dicti fratres laborare intendunt omni occasione remota ex corde et
cura previgili ad Dei gloriam in ipsius fidei exaltationem et
Ecclesie romane reverenciam promovere intendimus et juvare. Volumus
insuper et mandamus quod omnes dicti inquisitores vel alter eorum
liceant ire et discurrere per terras dominacioni nostre subiectas
ullum eis nec familie nec equitaturis nec aliis bonis suis
impedimentum vel contrarium faciatis nec fieri permitatis sed si
necesse fuerit requisiti ab eis provideatis eisdem de securo transitu
et ducatu. Similiter etiam volumus et mandamus quod provideatis
eisdem in expensis et salvatis omnes sumptus quos ipsi pro dicta
inquisicione fecerint tam in equitaturis quam in aliis prout ipsi
vobis dixerint quocienscumque ab eis vel altero ipsorum fueritis
requisiti. Quod est actum Barchinone VIII kalendas julii (1286.)


Die
veneris decima mensis aprilis anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXV
(1495) reverendus ¡n Christo pater et dominus Petrus Dei gratia
Episcopus Barcinone et venerabilis et circunspecti viri domini
Antonius de Contreras decretorum doctor et Petrus Pariente in jure
canonico bacallarius (bachiller) inquisitores hereticae et
apostaticae pravitatis in civitatibus et diocesis Tarraconensi
Barcinonensi Vicensi Gerundensi et Helenensi apud plateam Regis urbis
Barcinonae existentes eorum cum sententia diffinitiva omnes et
singulos infrascriptos pro hereticis et apostatis condemnarunt
illorumque statuas brachio saeculari tradiderunt atque eorum bona
fisco et camerae Regiae confiscata declararunt quorum nomina sunt
haec.

Aduardus
Badia morabatur in Callo judeorum.

Antonius
Serra portugues moram traxit cum Andrea Amoros.

Agnes
uxor Michaelis Alesino.

Angelina
uxor Michaelis Badia morabatur versus fontem Angelorum ad Mare.

Antonia
vidua quae fuit uxor Hugueti textoris serici filiae den
Caxes-noves.
(Cajas nuevas; caixes; caxia latín, caixa, caxa)

Bernardus
Vilamari botigarius seu mercator pannarius morabatur in vico vulgo
dicto dels Spaciers.

Bernardus
Porta textor morabatur juxta plateam Trinitatis.

Brigida
vidua quae fuit uxor Marci Rosanes.

Beatrix
filia Mathei Barenys reconsiliati.

Blanquina
uxor Bernardi Morvedre morabatur in platea Campirotundi vulgo
Camprodo.

Bernardus
Steve gener Gabrielis Montço.

Beatrix
uxor Gabrielis Tolosa soror Francisci Requesens.

Bernardus
Geraldus textor velorum morabatur apud plateam Trinitatis.

Blanquina
vidua quae fuit uxor Jacobi Bosch quondam.

Blanquina
uxor Francisci Puigmija.

Bonanatus
Rosanes filius Marci Rosanes.

Coloma
uxor Gabrielis Servent morabatur in platea Sancti Justi.

Chatherina
filia Gabrielis Bonanati mercatoris morabatur in platea Vini.

Chatherina
quae fuit uxor Joannis de Conques juponarii morabatur in Callo.

Clara
vidua quae fuit uxor Bartholomei Limona quondam corallarii filius
Danielis Malorqui morabatur versus plateam Trinitatis.

Elionor
uxor Joannis Canti mercatoris.

Elionor
uxor Lodovici Queralt corallarii morabatur in vico dels Ollers
blanchs.

Elionor
Bernardi Alamany morabatur in vico den Sos.

Eulalia
uxor den Pou filia Euphrosinae uxoris den Navarro curritoris
morabatur in vico de la Boqueria.

Elionor
uxor Francisci Orts caligarii morabatur in Callo.

Euphrosina
uxor Gabrielis Sartre maioris dierum.

Florença
uxor Petri Libia filii Nicolai Libia morabatur in vico den Gimnas.

Francina
uxor Joannis Viacamps barbitonsoris filia Danielis Mallorqui
morabatur versus plateam Trinitatis.

Francina
uxor Berengarii Gual morabatur in vico de la Tapineria.

Francina
uxor Francisci vulgo Francoy de Viladecans.

Franciscus
Piera corallarius morabatur in domo Joannis Fortia in vico-lato.

Francina
Viladecans vidua quae fuit uxor de Francoy Viladecans.

Francina
uxor den Sirera morabatur in Callo.

Francina
uxor Joannis Far morabatur in vico dels Spaciers.

Francina
uxor Petri Valls morabatur in platea den Camprodo.

Francina
Scales vidua vulgo la grossa morabatur in vico dels Codols.

Gaillelmus
Fabra curritor auris morabatur in vico de Beseya.

Joannes
Çacoma libratarius sive bibliopola morabatur in vico S. Dominici.

Joannes
Far filius Francisci sive Francoy Far morabatur in vico dels
Speciers.

Joanna
uxor Petri Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.

Joannes
Canti mercator morabatur in domo Galcerandi Sunyer prope Mercedem.

Joannes
Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Joannes
Crexells veteramentarius vulgo peyer morabatur in Callo.

Joannes
Leo mercatoris morabatur in vico-lato.

Joannes
Balle mercator morabatur juxta plateam Trinitatis.

Joannes
Uguet filius Bonanati Uguet.

Joanna
vidua uxor que fuit Gabrielis Blanqua.

Joanna
uxor Jacobi de Sogovia morabatur ¡n vico dels Flasaders.

Margarita
uxor Petri Antonii morabatur in vico de Beseya.

Margarita
Maestres uxor Guillelmi Maestres morabatur in Callo.

Michael
Vitalis filius Raimundi Vitalis morabatur in vico de Bonayre.

Mandina
Balle uxor Jacobi Balle morabatur in platea Trinitatis.

Marcus
Sobirats mercator morabatur in domo Marci de Parets in Burno.

Margarita
Gomis vidua que fuit uxor den Gomis.

Na
Garcia que morabatur in Callo.

Petrus
Piera que morabatur in domo Francinae de Pau.

Paula
uxor Pauli Vinyes filia Angelinae Feu.

Raphaela
quae fuit uxor fratris Bernardi de Ferreris quondam presbyteri.

Sperança
uxor Michaelis Fonch.

Thomasa
uxor Jacobi de Pau morabatur in vico dels Codols.

Violans
uxor Jacobi Uguet frumentarii morabatur in platea Trinitatis.

Violans
Queralt uxor Dalmacii de Queralt morabatur juxta monasterium de
Mercede.

Violans
uxor Lodovici Benet drogarii morabatur in vico dels Speciers.

Violans
filia Marci Rosanes uxor den Grau sartoris.

Violans
uxor Guillelmi Gordiola.

Hypolita
uxor Petri Palou curritoris morabatur in vico de les Filateres
(hilanderas) et in vico de Beseya novissime.

Isabel
uxor den Vilamari morabatur in vico dels Speciers.

Isabel
uxor Francisci Malarts morabatur in vico dels Speciers.

Euphrosyna
uxor Gasparis Cartella.

Francina
uxor Gabrielis Benet in vico-lato.

Isabel
uxor Joannis Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Omnes
namque predicti sunt habitatores huius urbis Barcinonae.


Ne
memoria excidat quod extra urbem Barcinonam processum fuit per
praefatos reverendos dominos Antonium de Contreras et Petrum
cognomento Pariente inquisitores hereticae (la c parece ç) et
apostaticae pravitatis hic continuare gradatim lubet.


Apud
civitatem Gerundam.


Imprimis
die XXI mensis maii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXX quinto apud
civitatem Gerundam in Sede reconsiliarunt in forma debita et consueta
predicti inquisitores ac carceribus perpetuis condemnarunt. (pone
condamnarunt)

Aldunciam
uxorem Joannis Ferrer Dala mercatoris villae seu oppidi Perpiniani.


Apud
villam seu oppidum Perpiniani.


Die
dominica VIIII mensis augusti anno predicto a nativitate Domini
MCCCCLXXXXV apud villam seu oppidum Perpiniani reverendi patres
inquisitores predicti personaliter existentes in Ecclesia beatae
Mariae

de
Regali reconsiliarunt gremio Sanctae matris Ecclesiae personas
infrascriptas quae cum garnaxiis indutae processionem per loca solita
praefatae villae cum cruce et crucifixo erectis ac modo et forma
aliarum processionum sequebantur et quarum nomina reconsiliatorum
(pone reconsiliatarum) tempore gratiae sunt sequentia.


Columba
uxor quae primo fuit Guillelmi Petri quondam mercatoris villae seu
oppidi Castilionis Emporiarum (Castelló de Empuries) nunc vero uxor
Marci Croes de Cadaques (Cadaqués) et impresentiarum habitatrix
Perpiniani.

Euphrosyna
uxor Joannis Cavallaria textoris villae Perpiniani quae primo uxor
fuit Jacobi Bonafe quondam civitatis Ilerdae.

Joannes
Fanyans variopola Perpiniani.

Beatrix
vidua que uxor fuit

Joannis
Guillelmi sadacerii quondam Castilionis Emporiarum habitatrix
Perpiniani.

Florentia
vidua quae fuit uxor Leonardi Leonard variopole Perpiniani.

Laurentius
Bruch botigarius Perpiniani.

Ricsen
uxor predicti Laurentii Bruch.

Agnes
Ventessa vidua quae uxor fuit Bartholomei Ventessa Perpiniani.

Pontius
Callar cursor auris Perpiniani.

Galcerandus
Sanctangel variopola Perpiniani.

Joanna
Vilarasa vidua quae uxor fuit Benedicti Vilarasa quondam Perpiniani.

Jacobus
Planella textor Perpiniani.

Florentia
uxor Galcerandi Sanctangel sartoris Perpiniani.

Constancia
uxor Jacobi Planella textoris panni lini Perpiniani.

Jacobus
Cassanyes variopola Perpiniani.

Placentia
vidua quae uxor fuit Bernardi Bianya quondam Perpiniani.

Margarita
uxor Jacobi Sanct-Climent cursoris Perpiniani.

Violans
uxor Joannis Albert variopolae Perpiniani.

Beatrix
uxor Raimundi Planella cursoris Perpiniani.

Isabel
uxor Jacobi Casafranca merçarii Perpiniani.

Alduncia
Cassanyas vidua Perpiniani.


Mortui
pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.


Die
XXI mensis decembris anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo quinto
apud urbem Gerundam fuerunt pro hereticis condemnati quorum nomina
sunt quae sequuntur.


Omnes
civitatis Gerundae.


Bernardus
Sampso quondam.

Blanquina
quondam uxor Raimundi Mercader quondam maioris diebus.

Mandina
quondam uxor de Monpayller. (variante de Montpellier)

Elionor
quondam uxor Dalmati Mercader.

Constancia
quondam uxor Gabrielis Mercader.



Omnes
oppide sive villae Castilionis Emporiarum.


Joannes
Miro maior dierum quondam.

Leonarda
quondam vidua mater Leonardi Giponer.

Blanquina
quondam uxor Manuelis Climent quondam socrus Petri Lodovici Funes
variopolae civitatis Barcinonae.


Absentes
pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.


Predicta
XXI die mensis decembris anno predicto a nativitate Domini
MCCCCLXXXXV fuerunt pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam
omnes infrascripti absentes.


Antonia
uxor Leonardi soror germana Gasparis Serment.

Alduntia
uxor Francisci Bosch.

Bartholomeus
Comte.

Beatrix
eius uxor.

Columba
uxor Jacobi Petri.

Francina
uxor Mathiae Petri.

Franciscus
Petrus mercator.

Florentia
uxor Petri Andreae.

Gaspar
Servent.

Joannes
Sent-Climent notarius.

Margarita
uxor Bartholomei Bosch filia Joannis Ferrer civitatis Barcinonae.

Michael
Andreas.

Margarita
uxor Michaelis Rocha.

Mater
Gasparis Servent.

Michael
Rocha botigarius.

Michael
Petrus.

Petre
Jou.

Pere
Servent.

Isabel
uxor den Caxes-noves.

Omnes
oppidi sive villae Castilionis Emporiarum.


Reconsiliati
et carceribus perpetuis condemnati apud urbem Barcinonam.


Die
XXIII mensis marcii tempore quadragesimae anno a nativitate Domini
MCCCC nonagesimo sexto in Sede Barcinonae existentibus praesentibus
prefatis reverendis patribus dominis Antonio de Contreras decretorum
doctore et Petro Pariente licenciato in sacra theologia
inquisitoribus hereticae pravitatis cum tota eorum curia et
presentibus etiam reverendo in Christo patre Petro Garcia Dei et
apostolice Sedis gratia Barcinonensi Episcopo ac me Petro Michaele
Carbonello Regio Archivario notarioque publico Barchinonae et aliis
in multitudine satis grandi fuerunt reconsiliati gremio Sanctae
matris Ecclesiae et carceribus perpetuis condemnati omnes hi sex qui
sequuntur.


(1)
B Marquesia uxor Pauli Badia mercatoris – C Chatherina uxor
Galcerandi Bertrandi scribae Regii (2)


A Joanna Labiana vidua.

Gabriel
Kabaçer sartor.

Isabel
uxor Francisci Pallares reconciliati.

Alduntia
uxor Gabrielis Comte.

(1)
Posui has tres secundum earum etates quia Marquesia est maior

Chatherina
media et Joanna minor et sunt hae tres sorores germanae. (tres
hermanas)

(2)
Hic Galcerandus alia cum sententia una cum eius uxore Chatherina
fuerunt condemnati et brachio seculari traditi et combusti. (los
quemaron)

Quia
horum hereticorum pravitates ritusque judaicos atque sceleratissima
facinora (quorum proh dolor mare magnum fuit et est in omnibus terris
et dominiis Serenissimorum ac potentissimorum dominorum Regis
Ferrandi et Reginae Helisabet
coniugum christianissimorum) hoc in
codice brevitatis gratia scribere hucusque non curavi nisi eorum
aliqua nephandissima sumpta ex originalibus sententiis contra eos
latis et fulminatis. Cogitanti tamen impresentiarum ut mihi videor
memoratu dignum fore si praedictarum sententiarum aliquam hoc in loco
interseruerim ut illorum errores actusque nephandissimos stylumque et
ordinem ipsarum sententiarum quisque videre perpendereque valeat. Ita
ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius licet sum fessus
sed non defatigatus talia et tanta scelerata opera describere tamen
ob domini nostri Jesu-Christi eiusque Sacratissimae semper virginis
Mariae matris gloriosae totiusque Sanctissimae Trinitatis atque
Caelestis Curiae reverentiam et honorem proxime dictarum sex
personarum reconsiliatarum sententiam ab eius originali nota ac
processu illorum habitam sumpsi et propria manu vernacula lingua
scriptam ut est de more scribere placuit in haec verba.

(Continúa en la Sententia)