XCV , reg 1 fol 18, febrero 1157

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

Reg. 1 fol. 18. Feb. 1157. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post
mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit discordia et controversia inter illustrem Sancium regem jamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem super Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnum cesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab ipso imperatore habebat.

LXXIII , perg 250, 4 abril 1152

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

Perg. n. 250. 4 abr. 1152. ego Peronella regina aragonensis jacens et in partu laborans apud Barchinonam. Concedo dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo Deo
volente processurus totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibus
et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus sicut rex Andefonsus melius unquam tenuit et habuit.