Tomo 6, apéndice 17, Ioannis XIII. Rom. pontificis Litterae, ecclesiam Gerundensem Attoni Ausonensi episcopo

XVII

Ioannis XIII. Rom. pontificis Litterae, ecclesiam Gerundensem Attoni Ausonensi episcopo et Tarraconensi metropolitae subiicientis, anno DCCCCLXXI. (V. pág 155.) 

Ex arch. episc. Vicensis.

Ioannes episcopus, servus servorum Dei, dulcissimis filiis Suniario episcopo, et Gaucefredo comiti (conde Wifredo, Guifre) genitori eius, et cunctae plebi, atque archidiacono et caeteris canonicis sanctae Gerundensis ecclesiae, in Domino salutem. Nec vos latere volumus, quod Tarraconensem ecclesiam, episcopalem olim sedem, quae ob barbarorum incursum plebe defecit, ecclesiae Ausonensi, nostrae apostolicae sedis auctoritate univimus, et in ea archiepiscopalem sedem constituimus, in qua archipraesul Atto ordinatus, palleo a Romana sede accepto, episcopos quondam Tarraconensi ecclesiae subiectos sibi nunc subditos habeat, et in eis sedibus, quae olim eidem ecclesiae subiectae fuerunt, episcopos ordinet; et quod eum ad hoc agendum idoneum reperimus, nostrae auctoritatis praecepto eiusdem Gerundensis vestrae ecclesiae provisorem concedimus et ordinamus, et vos ita ei subiectos, sicut filios patri, esse et optemperare volumus et optamus. Scriptum per manum Georgii notarii et scrinarii S. R. ecclesiae, in mense Ianuario, Indictione XIV.