XXIII.
Pactum fidelitatis inter Ausonensem et Gerundensem episcopos, circa annum MXIII (1013). (V. pág. 179.)
Ex origin. in arch. eccl. cated. Vicen. n. 137.
Iuro ego Petrus episcopus, filius qui sum de Adalaizo comitissa, ut de ista hora in antea non dezebre te, Borrello episcopo, filius qui fuisti de Ingilrada faemina, de tua vita, nec de tuis membris, neque de tuum episcopatum, neque de alios feos (feudos), neque de tuos alodes, neque de tuos castellos, quos hodie habes, et in antea cum meo consilio adquisieris de ista hora supra scripta; ne ten dezebre, ne ten tolre, ne no to tolre, nec ego nec alius homo, nec faemina per meum ingenium, nec per meum assensum, neque per meum consilium. Adiutor ero ego Petrus episcopus supra scriptus a te, supra scripto Borrello, ista omnia supra scripta simul cum ipsa abadía Sancti Faelicis Gerunda, ad habere et ad tenere contra omnes homines vel faeminas, hominem vel faeminam, quod a te, supra scripto Borrello, tollere voluerint aut voluerit, tulerint aut tulerit, de ista omnia supra scripta, exceptis Ermessindis comitissâ, et filio suo Berengario. Et ego Petrus supra scriptus si o tenre et detenre, sicut supra scriptum de me, quod ego teneam ad te, Borrello supra scripto, sine malo ingenio adversum te, et sine ulla tua deceptione. Et iuro ego Petrus supra scriptus a te, Borrello supra scripto, ut de ista prima adobertura, quae mihi adobertura de terra… Iarundense (gerundense), ego supra scriptus Petrus a te, Borrello supra scripto, valent… aut amplius de ipsa parrochia de… supra scripto, et istum sacramentum supra… tenre et o atendre a te, Borrello suprascripto, sine malo ingenio, et sine tuo inganno, et sine tua deceptione, si com in isto pergamino est scriptum, o tenre, et o atendre ego Petrus a te, Borrello, fors quant men solveras sine forcia.