Tomo 6, apéndice 33. Decretum concilii Narbonensis habiti anno MLV. in favorem ecclesiae Ausonensis.

XXXIII.

Decretum concilii Narbonensis habiti anno MLV. in favorem ecclesiae Ausonensis. (V. pág. 198.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. n. 1414. 

Universis ortodoxis, et cultoribus christianae religionis, quos una et intemerata fides per gratiam regenerationis fecit filios adoptionis… Nos ecclesiarum Dei pontífices optamus munus salutis et benedictionis. Inter procellosum huius saeculi mare sepe nitimur navim ecclesiae anchorâ… ad tranquillitatis portum reducere. Unde etiam, ne eructantis cataclismi fluctibus naufragetur, quas… scripturarum… et ad nostri adiutorii incrementim, catholicorum congregamus concilia. Ex qu… concilium Deo inspirante in Galliarum partibus, in Narbonensi urbe, eiusdem urbis reverendo metropolitano in pontificali trono praesidente, stipante praefulgidâ sacerdotum Dei coronâ undique. Quorum unus fuit egregius Guilelmus pontifex Urgellensis, alter Guilelmus eximius antistes Ausonensis, et alius inclitus praesul Gerundensis, alius quoque… Biterrensis, alter Lutovensis, tertius Agatensis. Cum igitur tales ac tanti próceres certatores… inter se quaererent de utilitate ecclesiae, et unusquisque requiesceret in proprio eliotedro (1) intra sinum matris eius, oblatus est textus cuiusdam scripturae, factus sophisticâ machinatione, cuius argumento res auferebantur a iure Ausonensis ecclesiae. 

1: Eliotedri nomine cathedram episcopalem hic designatam accipe; quam sic scribenti vocare placuit, vel quod eam radii solaribus similes ornarent, vel certe ob splendorem doctrinae, quâ episcopi velut sol omnibus praelucere debent. Porro Eliotedrum nunquam in lexicis graeco-latinis apparet. 

Sed praelibati pii pastores hunc legentes, et contra ius divinum factum fuisse intelligentes… hic quaerulam vocem suggerentes, condoluere sponsam Christi depraedari, et esse in paupertate, quae regina est in vestitu deaurato circum amicta varietate. Igitur oblatam sibi repudiantes scripturam, unanimiter decrevere nullo… tempore iam valituram. Haec erat quae contra divinam admonitionem facta fuit propter rerum ambitionem, et personarum deceptionem, quae falce recisa anathematis et excommunicationis semper evanescat a statu nefandae… cuius excomunicationis ordo tali incipit modo. In Dei aeterni nomine nos praescripti et subscripti… admonemus, et contestamur omnes devastatores ecclesiae, ut a sacrilegii resipiscant crimine, et… (res) restituant, quas noscuntur auferre vel abstulisse; inter quos etiam spetialiter admonemus et contestamur Guillermum Bernardi Sendredi filium, et per hoc nostrum obsecramus concilium, ut inveteratum dimittat sacrilegium, et Ausonensi ecclesiae atque canonicae deliberet parrochias et ecclesias, quas scimus canonicae praesulem dedisse Borrellum. Commonemus quidem tam illum, quam suos, per omnem coeli militiam, ut talem ac tantam sacrilegii deserant malitiam. Si nostram audierit et exaudierit admonitionem, a Deo et a nobis aeternam percipiat benedictionem; quod si non exaudierit, aeternae maledictionis et excommunicationis feriatur sententiâ, et ut ab Ausonensi episcopo sit excomunicatus, et excomunicandus, nostrâ suademus obedientiâ. Sic semper fiat a praesenti ac successore, sicut olim factum fuit a praecesore. Ideo enim hunc, qui nunc est, ut excommunicet impellimus nobis obediendo, ne crimen periurii incurrat male tacendo, qui pro rebus ecclesiae conservandis noscitur fidem dedisse iureiurando. Haec, quae praelibata sunt, sic excommunicamus, et ut ab omnibus obediatur nostrâ manu consignamus, sub die V. Kalendas Octobris anno XXV. regni Henrici Francorum regis. = Guifredus archiepiscopus subsc. = Berengarius Dei gratiâ Gerundensis episcopus +. = + Rostagnus Llutevensis praesul +. = Gonterius episcopus subsc. = Bernardus Biterrensis episcopus subsc. = Guislibertus gratiâ Dei episcopus Barchinonae cum coeteris confirmo +. = Guilelmus gratiâ Dei Urgellensis episcopus +. = Nos simul in unum praelibati episcopi manu nostrâ consignavimus, et sicut illa pseudographa continebat scriptura, post Bernardi Sendredi obitum et filii eius, in iure Ausonensis sedis praedictas ecclesias atque parrochias semper habendas redintegramus, et direptorem cum suis adiutoribus, ut diximus, excommunicamus, et a nostris successoribus excommunicandos obsecramus. = Wilielmus gratiâ Dei episcopus Ausonensis ecclesiae +. = Raimbaldus gratiâ Dei Arelatensis archiepiscopus subsc. + excommunico = Ego Poncius Aquensis archiepiscopus excommunico. = Berillus grammaticus ad conculcationem sacrilegae scripturae hanc scripturam per auctoritatem episcoporum supradictorum scripsit die et anno quo supra +.