Tomo I, texto LI, Dalmatium de Fonte de Biert, bajulo, Cathalonie

LI.

Reg.
2.251, fol. 154. 20 de abril de 1410.

Martinus Dei gratia rex
Aragonum etc
. fidelibus nostris vicario Vici et Ausonie
necnon bajulo et consiliariis civitatis Vici et locatenentibus
vicarii et bajuli premissorum et aliis ceteris
presentibus et futuris ad quos spectet salutem et gratiam. Licet
pridem immemores quod alii vestrum provideritis imo feceritis aliique
permisseritis indiscrete quod subscripte tabule que pro nobis et sub
nostro directo et alodiali dominio tenebantur nulla a nobis vel a
bajulo Cathalonie generali cui talia ex officio suo competunt
obtenta licentia vel permissu fuerint a soli statione evulse
provisionem fecerimus subsequentem:
– Nos Martinus Dei gratia rex
Aragonum etc
. Quia sicut pro parte consiliariorum partis regie
civitatis Vicencis facta nobis judicio noviter
patefecit his diebus non longe preteritis quidam de civitate predicta
ut dicitur prenoscentes religiosum et dilectum virum nostrum
magistrum Vincentium Ferrer Sacre Pagine dignissimum
professorem ad dictam civitatem dirigere gressus suos ut predicando
ibidem verbum Dei erradicatis sarculo labiorum vitiis atque
odiis que tenebrarum angelo procurante pullullaverant in
inmensum pacem virtutis opus bonosque mores Deo placibiles seminaret:
quasdam tabulas que in Mercatalli ejusdem civitatis non sine
grandi difformitate Mercalis ipsius cui ipse totum aufferebant
decorem ut dicitur existebant ut ibi collocari melius posset populi
multitudo ad audiendam predicationem ipsam confluens avide ut ab
oculo lapidem evulserint: quod multum post factum ipsi Mercali
totique civitati et ejus incolis amenitatis et decoris prebuit prout
fertur: ad humilis supplicationis instantiam eorum pro parte
propterea nobis factam vicario et bajulo regio vel ejus
locumtenentibus adhibitis sibi et assumptis consiliariis
partis regie civitatis predicte vel duobus ex ipsis consiliariis
serie ista concedimus licentiamque ac facultatem plenariam elargimur
quod vocatis procuratore fiscali nostro ac procuratore episcopi
civitatis premisse ac aliis quorum intersit sub eisdem tamen dominiis
tributis ac censibus quibus erant ipsas tabulas in
aliquo angulo vel in girum Mercatalis ipsius ubi minus
planiciem eminentem spatiosamque latitudinem ejus prepediant seu
occupent prout vobis benevisum fuerit inmutare ac de novo construi
facere libere valeant et impune. Nos enim comittentes eis serie cum
eadem in et super predictis cum dependentibus et emergentibus ex
eisdem plenarie vices nostras mandamus gubernatori et bajulo
generali principatus Cathalonie
ceterisque officialibus et
subditis nostris presentibus et futuris ipsorumque officialium
locatenentibus quatenus licentiam et concessionem nostras hujusmodi
mutationemque et novam conjunctionem predictas ejus virtute fiendas
teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant ab
omnibus inconcusse et non contraveniant aut aliquem contravenire
permitant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri
jussimus nostro sigillo munitam datam Barchinone XIII die augusti
anno a nativitate Domini MCCCC nono. – Sperendeo. – Nunc autem
premissorum omnium et nullorum aliorum que idcirco nobis multo nocive
ferunt dispendia recordati preinsertam literam et omnia et singula in
ea contenta velut nobis et nostro patrimonio et officio bajulie
generalis
predicte prejudicialia notorieque nociva hujus serie
revocamus: remittentes predicta bajulo generali Cathalonie ad
cujus officium spectat de certa scientia cum presenti per quam
mandamus vobis et cuilibet vestrum de certa scientia et expresse sub
pena mille florenorum auri de Aragonia inhibentes quatenus
dicta preinserta littera nullatenus de cetero presumatis auferentes
vobis et cuilibet vestrum hujus serie faciendi contrarium omne posse.
Data Barchinone vicessima die aprilis anno a nativitate Domini
MCCCCX° . – REX MARTINUS. – Antonius de Fonte mandato domini
regis facto per Dalmatium de Fonte de Biert consiliarum et
bajulum Cathalonie generalem
. – Vicecancellarius qui hanc
vidit dixit eam posse expediri non obstantibus capitulis curie. –
Gabriel Mascaroni.