Tomo I, texto XV, emperador de Constantinoble, Manuel

XV.

Legajo de cartas
reales autógrafas. Día 23 de octubre de la 1a indiccion, año
1408.

Illustrissimo et excellentissimo principi Martino
Dei gratia regi Aragonum Valentie Majoricarum et Sardinie ac
comiti Barchinone et Rossillionis consanguineo nostro
carissimo.
– Del emperador de Constantinoble.
Manuel
in Christo Deo fidelis imperator et moderator romeorum
Paleologus et semper augustus illustrissimo et excellentissimo
principi Martino Dei gratia regi Aragonum Valentie Majoricarum et
Sardinie
ac comiti Barchinone et Rossillionis carissimo
consanguineo nostro salutem et prosperos ad vota sucessus.
Litteras
excelentie vestre jamdiu nobis presentatas per virum nobilem quondam
Petrum de Quintana fidelem vestrum gratanter recepimus et
relationes ipsius quas nobis de omnibus prudenter exposuit hilariter
intelleximus ex quibus litteris et relatione primum vestram bonam
affectionem quam erga nos semper geritis licet antea pluribus et
veris demostrationibus congnoverimus etiam nunc intelleximus gavisi
etenim valde fuimus de vestra et vestrorum sospitate nos autem per
Dei gratiam corporis sospitate vigemus: et quia ex dictis
relationibus comperimus devotionem quam habetis in sanctis reliquiis
tam aliorum sanctorum quam precipue in illis que
aliquem actum vel passionem Salvatoris nostri aut Matris ejus nobis
sensualiter representant ex quibus valde laudanda et preconisanda
vestra devotio predictus autem quondam Petrus cujus dictis per
vestras litteras fidem credulam adhibuimus nominatim dixerat nobis ex
quibus velletis habere reliquiis. Noverit igitur excellentia vestra
dictas reliquias in maxima devotione fore apud omnes fideles
christianos et plures ex christianis principibus qui personaliter huc
venerunt et quidam per suos nuncios hanc
gratiam ab inclite
memorie domino et patre nostro domino imperatore et etiam a nobis
habere voluerunt sed nemo ipsorum obtinuit: vestre tamen excellentie
cui et per litteras et per nuncios veram promissimus amicitiam et ab
ipsa vestra excellentia similes promissiones habuimus que etiam
necessitatis tempore huic nostre urbi promptissime subvenire voluit
et quia ex hiis que fecistis aut facere voluistis nostrum animum ad
similia atraxistis dictam vestram petitionem non potuimus denegare
sed habito cum nostris baronibus et magnatibus consilio
et precipue cum reverendissimo et sanctissimo in Christo patre domino
patriarcha nostro cujus in talibus deliberatio multum valet
deliberavimus aliquas particulas reliquiarum vobis transmittere ex
quibus petiit dictus Petrus videlicet de columna in qua ligatus
fuit Salvator noster
de lapide super quem Petrus incumbens post
trinam Christi negationem amarissime flevit de lapide in quo
post depositionem a cruce ut ungeretur positus fuerat humani
generis Liberator ac etiam de craticula super quam
sanctus Laurentius fuit assatus. Quas quidem reliquias per
dictum Petrum vobis misissemus sed quia nostrum ad vos intendebamus
mittere ambassatorem ad vestram excellentiam visitandum et pro
quibusdam aliis referendis cum quo dictas reliquias mittere
disposueramus quem nostrum ambassatorem propter aliquas occupationes
tunc paratum minime habebamus seripsimus vobis tunc cum dicto
Petro qui ut audivimus et dolentes submersus fuit pro quo dictas
nostras litteras habere minime potuistis: nunc autem ad prefatam
excellentiam vestram mittimus nobilem et circunspectum militem
Manuelem Crusolora predilectum et fidelem ambassatorem
cambellanum ac intimum consiliarium nostrum quem nostrum constituimus
generalem procuratorem exequtorem et comissarium in omnibus nostris
servitiis ipsarum partium Occidentis prout in sue procurationis
instrumento plenius et seriosius continetur cum quo quidem vestre
excellentie dictas reliquias mittimus et sibi certa comisimus ut
prefate excellentie vestre referat nostri parte. Rogamus ut placeat
ipsius relatibus velut nostris affatibus plenissimam dare fidem: et
quia ut vestram excellentiam firmiter scire credimus pro subsidio
nostri imperii ab infidelibus conturbati sanctissimus in Christo
pater et dominus noster dominus summus pontifex nonnullas suas
apostolicas concessit indulgentias que per regnum vestrum jam
divulgate fuerunt ex quibus ut
audivimus alique pecuniarum
quantitates colecte fuerunt ut nobis mitterentur que propter
quorundam malitias arrestate et detente fuerunt propterea prefatam
excellentiam vestram rogamus quatenus nostri amoris intuitu velitis
tam pro recuperatione dictarum pecuniarum detentarum
quam pro
aliis in futurum coligendis pro quibus proculdubio predictus
ambassator et procurator noster vestris opere et auxilio indigebit
eidem in omnibus vestrum prebere auxilium et favorem ut vestro
munitus auxilio effectualiter exequi valeat exequenda pro quo vobis
semper tenebimur ad gratiarum debitas actiones. Datum in C.
Constantinopoli die XXIIIa octubre prime indiccionis (1).

Arch. De la antig. Dip. Reg. De 1409 fol. 94. 7 de abril de
1410.

Dirigitur universis et singulis collectoribus jurium
generalitatum intratarum et exitarum.
– De part dels
deputats del general de Cathalunya residents en
Barchinona a tots 1410 et sengles collidors e guardes
de les generalitats de les entrades e exides del
principat de Cathalunya en qualsevol parts o passes
constituits. Com mossen en Manuel Chrissolora missatger del
emperador de Constantinoble lo qual es vengut al senyor rey
per missatgeria sen vulla tornar en Constantinoble per ço us
manam quel dit missatger lexets passar ab X cavalcadures e ab
tot laur argent moneda dor e dargent
erneses libres armes bahuts e males joyes e altres coses e bens sens
escorcoll embarch e contrast algun prestat e fet per lo dit messatger
o per son majordom sagrament als sants quatre evangelis de Deu que no
trau robes o mercaderies de mercaders o daltres qui sien
tengudes de pagar generalitats car segons tenor del contracte
del arrendament axi ho dejats fer. Dat en Barchinona a VII
dies dabril lany de la nativitat de Nostre Senyor MCCCCX. – Alfonso
bisbe de Elna. – Similis litera fuit facta in favorem del
noble mossen en Constanti Recidi Paleologus
missatger del
emperador de Constantinoble. Fiat per totum ut supra.

(1)
Sigue aquí escrito con bermellon el monograma del emperador Manuel; pues es sabido que los emperadores de Oriente firmaban con
tinta de distinto color, según la jerarquía del personaje a quien
iba dirigido el despacho.