Tomo I, texto XVI, Martino regi Aragonum, cardinales

XVI.

Colección de
cartas, legajo 108. 27 de enero, sin año, aunque debe ser del de
1409.

Illustrissimo principi et domino speciali domino Martino
regi Aragonum
. – Illustrissime princeps ac domine specialis. Litteras
vestras scriptas Barchinone die decima quarta novembris proxime
preteriti in hac civitate Pisana die vigessima quarta
presentis mensis januarii cum magna animi exultatione recepimus
ex earum enim tenore perpendimus evidenter sincerum zelum quem vestra
magnificentia regia ad Dei servicium scismatis extirpationem et
unitatis vinculum in Dei Ecclesia reducendum gerit in visceribus
caritatis: de quo et benignis oblationibus nobis in eisdem litteris
factis Altissimo cujus res agitur ac vestre celsitudini uberes quas
valemus refferimus gratiarum actiones tenentes indubie quod ille qui
hunc devotionis zelum in regiam mentem apposuit illum fovebit cum
jugi perseverantia que coronat donec viderit fine prospero et suo
suffragante virtuoso auxilio Christi Sponsam suo precioso fundatam
sanguine in unitate et caritate sincera extinctis scismatis et
aliorum errorum laqueis virtuosisime reflorere: et quia
presentialiter domino nostro pape scribimus super nonnullis hanc
materiam tangentibus de quibus ut apparet per suas litteras nobis
directas sanctitas sua plene non fuerat informata ut cuncta
magnificentie vestre note existant copiam litterarum quas ipsi domino
nostro dirigimus presentibus inseruimus ex quarum serie luculenter
apparere potest eas attente intuenti qua sinceritate fidei
necessitate omniumqne
fidelium utilitate id exigente congregatur
concilium universale partis utriusque et totius Ecclesie in hac
civitate Pisana sine quo manentibus indispositionibus que sunt
pax tam necessaria et tantis desideriis
prestolata rebus dari non potest et quod est potius auctoritate sibi
a Christo tradita volentibus contendentibus cum ipsorum honore et
summo merito ac alias ipsis nolentibus pacem dare Ecclesie ad Dei
gratum servicium et salutem omnium fidelium pie in Christo credentium
honorem et inenarrabile meritum eorum qui in tam pio et necessario
oppere suas porrexerint dexteras adjutrices. Et propterea vestram
serenitatem regiam deprecamur quantum valemus ex intimis quatinus
devotis supplicationibus et exortationibus piis dominum nostrum
inducere dignetur ut ad concilium ipsum veniat debitum suum Deo et
Ecclesie exhibiturus ut in preinsertis nostris litteris continetur
vestrosque solempnes nuntios ad ipsum concilium dirigere ut facturi
sunt alii reges et principes notabilesque comunitates et dare operam
ut vestri regni prelati in ipso conveniant fructum magnum et Deo
gratum servicium mérito allaturi: proinde enim ut pie credimus
vestra regia munificencia honorem maximum et apud Deum summum meritum
merito consequetur quam conservare et dirigere dignetur Altissimus
qui unitos dirigit et divisos odit suamque ab eis avertit faciem
semper ad suum servicium cum augmento glorie et honoris. Scripta
Pisis die vigesima septima januarii. – S. vestri G. Penestrinensis –
N. Albanensis – J. Ostiensis – P. Tusculanensis episcopi. – A. de
Saluciis et P. Sancti Angeli
diaconi sancte romane Ecclesie
cardinales.