V. Oratio coram Sanctissimo Domino nostro Papa, Joanem, Maioricensem Episcopum

V. 

Oratio coram Sanctissimo Domino nostro Papa, facta per reverendissimum in Christo patrem Dominum Joanem, Maioricensem Episcopum, et serenissimi Domini Regis confessorem, circa medium saec. XV. (Vid. pág. 77.)

Ex cod. ms. saec. XV. exeunte biblioth. Episcop. Maioricen.

Nemo quidem etiam doctissimus et eloquentissimus, Sanctissime Pater, et tremente Princeps ecclesie, de tuae divinae vocationis prerogativa, et summae potestatis excellentia posset vel pauca disserere. Sunt quidem res altissimae considerationis; quia mentis humanae aciem transcendunt, et exuperant omnem sensum. Ego vero, licet indoctus et rusticus eloquentia, iuxta mei ingenii parvitatem paucula disseram impolita, eo maxime quia prohibuit Dominus in templo suo plantari nemus. Vestram siquidem vocationem, Pater beatissime, non humanam sed divinam arbitror. Et perspicuum est quia in omnibus naturis ordinatis invenitur aliquid quod est secundum motum propiae naturae ut cum aqua tendit ad centrum; aliud vero quod ut secundum motum superioris naturae, ut cum movetur circa centrum secundum fluxum et refluxum. Sic profecto creatura rationalis in suis actionibus et electionibus duplex habet principium sui motus. Unum quidem interius, quod est ratio humana: aliud vero exterius, quod est instinctus divinus, seu motus Spiritus Sancti. Reverendissimi autem Domini Cardinales, et Sanctae Romanae Ecclesiae patres conscripti in tua sanctissima electione non quidem fuerunt moti a principio intrinseco rationis humanae; quoniam non per ampla consilia, non per varias deliberationes, non per humanae prudentiae, dissertum, sed subito a Spiritu Sancto per dona consilii et intellectus, sapientiae atque scienciae moti, te in Christi Vicarium et Summum Pontificem unanimiter et concorditer elegerunt. Quia iis, qui moventur a superiori principio, non expedit conciliari secundum rationem humanam; moventur enim a meliori principio, quam sit ratio humana, inquit Aristoteles in capitulo de bona fortuna. Ac, Pater beatissime, non ab hominibus, sed a Deo vocatus es, velut Aaron, ut sis sponsus Ecclesiae, quem super reliquos arctus eiusdem cernimus eminere, praestantissimeque omnium, tanquam supra elementa coelum, tanquam arcem inter reliqua urbis moenia. In hac arce tua regalem quandam dicimus praesidentiam eminere, cui omnia Corporis Christi mystici membra parere debent ut Principi, ancillari ut Deo. Bene clamat legislator Moyses: si quis noluerit obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino, moriatur homo ille. Quoniam tamquam peccatum ariolandi est nolle acquiescere; et sicut scelus idolatriae nolle obedire, inquit divina Scriptura, et iure damnationis sustinet sententiam si quis contempserit summi Pontificis obedientiam, tamquam si contempserit divinitatis potentiam, inquit Glosa super illo Christi verbo: qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Animadverte igitur Pater beatissime, quoniam cum esses parvulus in oculis tuis, caput factus est in tribubus; non quidem ad influendum, quoniam haec ratio capitis solius Christi est; sed ad gubernandum et providendum. In hac autem tua divinissima providentia ostende te, non Dominum, sed patrem et matrem subditorum: patrem corripiendo, matrem fovendo; sed suspende verbera, produc ubera: pectus tuum lacte pinguescat, non typo turgescat; et si severitate opus sit paterna sit, non tyranica. 

Tuae vero summae potestatis excellentiam, pater beatissime, magis admirari, quam declarare licet; quoniam pravum et iniquum censeo non admirari te hominem admiratione dignissimum. Tu enim homo, non quidem animalis; quia animalis homo non sentit ea quae Dei sunt; sed homo utique spiritualis; non tam quia spiritu vivis, et spiritu ambulas; sed homo certe spiritualis ab illa plenissima et spiritualissima potestate dictus, qua omnia diiudicas, et ipse a nemine iudicaris. Unde spiritualis potestas terrenam potestatem habet instituere, ut sit, et iudicare, si bona non sit. Ipsa vero a Deo primum instituta a nemine iudicatur, inquit Hugo, secundo de sacramentis. Hanc potestatem, Pater beatissime, non ab hominibus, sed a Christo inmediate accepisti. Nam electio quam de Summo Pontifice Romana celebrat ecclesia, dispositio quaedam est, non formae introductio: unde non ecclesia, sed Christus inmediate te hominem spiritualem formavit, et creavit ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem quidem quantum ad impressionem caracteris episcopalis: ad similitudinem vero, quantum ad plenitudinem potestatis, et jurisdictionis universalis. Hanc potestatem, Pater beatissime Cesar non habet, non Reges, non populi, nec totus denique clerus, nisi tantum dependentem aut subordinatam. Hanc potestatem si quis usupare praesumpserit, haereticus est, et a fide devius; quia omnis qui Romanae ecclesiae privilegium, ab ipso summo capite ecclesiarum traditum, auferre conatur hic proculdubio hereticus est: fidem quippe violat, quia adversus illam agit, quae mater est fidei, ut in Decretis habetur XXII. dist. Hanc potestatem, Pater beatissime, tu non potes subicere: quoniam in optime ordinatis idem esse summum et subditum manifestam implicat contradictionem. Facere autem aliquid implicans contradictionem, nedum humanae, sed divinae repugnat omnipotentiae. Imposibile enim iuris est; ut Summus Pontifex constituere possit alium equalem aut maiorem se: sicut Deus Trinitas non potest alium Deum facere aequalem sibi, aut maiorem se: verba sunt Alvari de Statu et planctu ecclesiae. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, admirabile et stupendum est nomen tuum in universa terra. Hinc est quod cuncti qui Christum vere colunt, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur; ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum omnium saeculorum; quod de regno ecclesiae, et nullo altero intelligendum puto. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, tu es sacerdos magnus, summus Pontifex, Princeps Apostolorum. Tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Ecce quam praecelsis titulis, Pater beatissime, propter hanc potestatem tua Sanctitas decoratur. Propter illam te quasi Deum in terris colo: tibi obedio, atque adoro vestigia pedum tuorum orans Christum, cuius vicem geris in terris, ut eius sponsa, nostra mater Ecclesia; sub tua divinissima providentia digne et laudabiliter gubernetur; et tu, Pater beatissime ad multos annos valeas feliciter et in evum. Amen.