V. Petrus, tertia synodo, Terracone, MCCCLXVIII, 1368

V. 

Idem Petrus in tertia synodo per eum celebrata Terracone die veneris XXVIII. aprilis anno a Nativitate Domini MCCCLXVIII. (1368) (Vid. pág. 6.) 

De matrimoniis.

Quoniam pontificalem decet solertiam sic periculis animarum subditorum providere, ut eos a noxiis, et hiis quae occasionem dellinquendi tribuunt, debeat preservare; idcirco nos Petrus miseratione divina Terrachonae Archiepiscopus, in ecclesia nostra Terrachon. synodum celebrantes, attendentes quod secundum canonum instituta ante quam matrimonia contrahantur in ecclesiis utriusque contrahentium sit per rectores seu curatos publice proponendum, competenti termino praefinito, ut inter contrahentes qui sciverint legittimum impedimentum opponant; quia tamen repertum extitit quod quidam dicto termino abutentes unam et eadem die praefatum terminum, edictum, seu banna aliter nuncupata, ter proponentes, statim ipsos contrahentes, et, quod gravius est, non in ecclesiis, sed in eorum domibus matrimonialiter coniungere non verentur: evenit etiam frequenter quod aliqui in propria seu in aliena dioc., relicta uxore sua legittima, se ad nostram dioc. transferentes uxores alias superducunt. Nonnulli etiam importunitate precum, propter quas (a: Al. cod. quam) interdum non concedenda conceduntur, nos infestantes, licentiam obtinere conantur, ut nullo edicto proposito seu bannis praemissis contrahentes, nedum in ecclesiis, sed in eorum domibus valeant matrimonialiter copulari; propter quae matrimonia de facto contracta clandestine interdum ob legittima impedimenta non sine scandalo dissolvuntur. Nos igitur animarum periculis et scandalis ex hiis saepius insurgentibus, quantum nobis est possibile, occurrere cupientes, statuimus, ut nullus rector, seu quivis alius sacerdos, cui hoc ex officio competit, praesumat aliquos matrimonialiter copulare, nisi prius edicto seu bannis premissis propositis publice in ecclesiis utriusque contrahentium populo per tres terminos, quorum quilibet contineat tres dies ad minus, quibus elapsis, ac legittimo matrimonium contrahendi impedimento non aparente, valeant sponsalia etiam per verba de praesenti, etiam in domo sponsi vel sponsae seu alterius, per ipsum rectorem vel vicarium (a), vel alium praesbyterum eorum mandato seu (b) vice coram testibus, per quos possit probari, matrimonium publice celebrari seu contrahi. Die vero quo matrimonium contrahentes benedictionem recipient (c), in ecclesia et non alibi matrimonium celebretur. Verumtamen si tempus nupciarum ita artaret, quod non valeret dictos tres terminos continere, dictae monitiones seu banna possint fieri infra tres saltem dies ultimos, et contrahere volentes, notos tamen, sic matrimonialiter copulari, si necessitas imineret, dummodo fraus aut impedimentum aliquod legittimum intervenire non aparuerit inter ipsos. Inter illos autem qui in alia dioecesi domicilium habuerint, seu originem traxerint, post pubertatem se ad dioecesim nostram transferentes, nisi dioecesanorum seu Vicariorum, vel Officialium principalium ipsorum, ubi domicilium habuerint, vel unde traxerint originem, litteras testimoniales hostenderint, matrimonium poenitus interdicatur inter eos celebrari, nisi ad locum ubi matrimonium contrahere voluerint, suum transtulerint domicilium. Circa sublimes vero et nobiles ac generosos cives honoratasque personas, quas convenit majori gaudere prerrogativa, inter quas propter communem eorum noticiam impedimentum legittimum sic de facili latere non potest, cum ratio postulaverit, per nos vel Vicarium seu Officialem nostrum, cum abreviatione (d) dierum ipsorum bannorum ex causa poterit dispensari. Cum vero probabilis suspitio apparuerit contra (c) copulam contrahendam per parrochialem rectorem vel alium presbyterum, ad quem spectat, contractus matrimonii interdicatur expresse, donech a nobis vel Vicario nostro generali seu Officiali nostro consilio requisito super eo, quid fieri debeat habuerit in mandatis.

(a) Al. cod. curatum.

(b) Al. cod. et.

(c) Al. cod. addit: in missa.

(d) Al. cod. circa breviationem.

(e) Al. cod. circa.

Si quis autem rector, sacerdos vel quivis alius contra premissa aliquos matrimonialiter copulare presumpserit, vel matrimonio tali clandestino interfuerit, vel super hoc operam seu consilium prebuerit, presentis constitutionis vigore sciat se excomunicationis sententiae subjacere, aliis poenis a jure probatis in suo robore permansuris. Coeterum quia in pluribus locis civitatis et dioecesis nostrae hoc vitium hactenus inolevit, quod layci interdum aliquos matrimonialiter copulant, usurpantes sacerdotis officium, graviter delinquentes, ne in posterum hoc comittatur vitium, ipsos laycos per presentem constitutionem nostram pro primo, secundo, tertio edicto peremptorie admonemus, ipsos insuper contrahere volentes admonentes, ne per se ipsos vel alios laycos se matrimonialiter conjungant, si habere possint comode copiam sacerdotis illius parrochiae, qui eorum curam obtinent animarum. Alioquin in ipsos laycos contrarium facientes excomunicationis sententiam promulgamus: parrochialibus rectoribus et aliis curatis nostrae dioecesis expresse injungentes, ut si eis innotuerit aliquos parrochianos suos in dictam excomunicationis sententiam incidisse, eos ut excomunicatos denuncient et evitent publice diebus dominicis et festivis, et eis missam non celebrent nuptialem, donech ad arbitrium nostrum vel Vicarii seu Officialis nostrorum ecclesiae satisfecerint de contemptu: et absolutione a nobis, Vicario vel Officiali nostris obtenta, quid dicti curati circa tales facere debeant receperint in mandatis (a) eisdem parrochialibus rectoribus seu curatis, vel eorum loca tenentibus nostrae civitatis et dioecesis in virtute sanctae obedientiae et animarum suarum periculo districte praecipientes, quatenus huiusmodi constitutionem frequenter infra annum maxime in praecipuis festivitatibus legant et publicent coram populo sibi commisso. (b)

(c) Al. cod. praeceptis.

(d) Al. cod. addit: Datis in synodo die veneris de mane XXVII die aprilis, anno a Nativ. Dni. MCCCLXVIII.

synodo quarta