Reg.
N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.
Hec est carta quam ego Raymundus
comes Barchinonensis princeps Aragonensis ac Tortose
marchio facio hanc cartam omnibus hominibus qui venerint ad
populandum et habitandum in Cambrils. Concedo namque ipsis
hominibus tam presentibus quam futuris qui venerint populare et stare
in Cambrils ut habeant ibi domos suas et terras quas eis
distribui et dari fecero liberas et ingenuas et
franquas nemini dantes aliquam consuetudinem vel
usaticum in aliquo tempore: quod sint ibi per omnia secula
securi et salvi cum omnibus eorum rebus ac possessionibus sub mea
proteccione ac defensione nec donent alicui ullum censum vel
usaticum exceptis decimis et primiciis
imperpetuum. Predictam quoque libertatem et securitatem predictis
populatoribus et statoribus facio qui modo ibi sunt vel in antea
erunt sine aliqua fraude: et habeant hoc donum salvum et
liberum atque securum per secula cuncta salva ibidem in
omnibus mea justicia et fidelitate et meis furnis
imperpetuum. Si quis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit
nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec
scripta firma permaneat omne per evum: que facta est nonas
februarii anno ab incarnacione domini nostri Jhesu-christi
millessimo CLIIII regnique Lodocici junioris
anno XVIII°. – Sig+num Raimundi comes. – Signum + Ildefonsi
regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis
provincie.- Sig+num Guillelmi Montispesulani.- Sig+num
Guillelmi Raimundi.- Sig+num Bernardi de Bello-Loco.-
Sig+num Guillelmi de Castelvel. – Sig+num Raimundi de Podio
alto.- Sig+num Arberti de Castelvel.- Sig+num Poncii
scribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea II et
XIIa.