VI. Idem monasterium S. Andreae unitur monasterio S. Mariae Rivipollensi: anno MLXXIX

VI

Idem monasterium S. Andreae unitur monasterio S. Mariae Rivipollensi: anno MLXXIX. (V. pág. 118). 

Ex autogr. in arch. monast. S. Mariae Rivipulli. 

Regum et Principum est divinam legem fideliter observare, et ut ea quae mundana sunt strenuiter regant, et culmen veri honoris feliciter adquirant. Ecclesiam Dei diligentius habent regere et defensare, et quae destructa sunt et depravata ad pristinum vel meliorem statum reducere. Idcirco in Dei Omnipotentis nomine ego Ermengaudus gratia Dei Urgellensis Comes et Comitissa Lucia volentes monasterium Sancti Andreae de Entrepontos, quod actenus a religione et disciplina monastici ordinis depravatum est, et ad nihilum omnino pene redactum, restaurare ac rehedificare, pro nostrarum salute animarum atque parentum nostrorum donamus illud cum omnibus alodiis et pertinenciis suis, que nunc habet vel habere debet vel etiam in futuro habebit, Sanctae Dei genitrici Mariae eiusque cenobio Rivipollensi et monachis eiusdem loci ad proprium alodium, ut abbates et monachi eiusdem loci, et eorum in perpetuum successores, habeant liberam potestatem ipsum prenominatum monasterium Sancti Andreae possidere et regere ad servicium Dei Omnipotentis et Sancti Andreae et ad disciplinam monastici ordinis, quatenus pia Dei Genitrix et perpetua Virgo Maria et Beatus Andreas Apostolus cum omnibus Sanctis per eorum orationes nobis in presenti seculo adquirant divinam gratiam et misericordiam, et in futuro peccatorum nostrorum remissionem et indulgentiam. Confirmamus quoque in hac eadem donacione donum quod fecimus supra dicto monasterio Sancti Andreae de monasteriolo Sancti Laurentii de Maruns (Marunys) cum omni suo alodio atque honore, praeter illas dominicaturas quas concessimus monasterio Sanctae Ceciliae, id est, Amurrias et Ecclesiam Sanctae Crucis et mansum de Torel cum omnibus suis pertinentiis. Quod si nos donatores aut aliquis ex heredibus vel pro heredibus nostris vel successoribus aut aliqua parva magnave (parva o magna) persona cuiuscumque sit generis vel ordinis contra hanc donacionem venerit vel aliquo modo annullare vel destruere temptaverit, numquam prevaleat quod male requirit sibi vendicare, nec per aliquam vocem obtinere sed haec omnia in dupplo componat et insuper haec donatio firma et stabilis maneat. Facta carta donacionis huius V idus junii, anno Incarnationis Christi Millesimo LXXVIIII, indicione II, regnante Philippo Rege Francorum, presidente prenominato Rivipollensio caenobio Domno Abbate Bernardo. = Sig+num Ermengaudi Comitis. = Sig+num Luciae Comitissae qui hanc donacionem fecimus et manibus nostris firmavimus per hanc scripturam donacionis et testibus firmari rogavimus. = Sig+num Berengarii Raimundi. = Sig+num Arnaldi Petri. = Sig+num Vidiani fratris eius. = Sig+num Bernardi Arimandi. = Sig+num Raimundi Mironis Vice-Comitis. = Sig+num Arnaldus Arnaldi. = Sig+num Petri Raimundi filii Palearensis Comitis. = Sig+num Arnaldi Raimundi fratris eius. = Sig+num Guitardi Isarni. = Sig+num Gilelmi Gitardi (Guitardi). = Sig+num Willelmi Arnaldi (son lo mismo Gilelmi, Guillelmi, Guillermo, Guillem, Willelmi, William, Wilhelm). = Sig+num Raimundi Gombaldi. = Poncius +. = Ego Gualterus Albanensis Ecclesiae Episcopus atque Romanae Ecclesiae Cardinalis et Legatus laudo hanc donationem et confirmo +. = Bernardus Urgelensis Episcopus +. = Sig+num Pontii Arimandi. = Ego Richardus Cardinalis Apostolicae Sedis Vicarius hanc cartam firmo et manere firmam sine alicuius inquietudine apostolica auctoritate mando. = Sig+num Echardi. = Sig+num Berengarii Ugoni. = Fulcho monachus et sacerdos qui hanc cartam donationis cum literis in XII linea superpositis scripsi + die et anno quo supra.