VII.
Ex eod. cod. Rivipoll.
Incipit epistola Olivae monachi ad domnum Olivam episcopum, de feria diei nativitatis Xpisty.
Cum omnibus per universum orbem clareat latissime, quod Ihu Xpi filii Dei nativitatis festum VIII. Kalendarum Ianuariarum sit annotatum; propter varia tamen computandi decreta, quia non unâ annuatim ocurrisse noscitur feriâ, cepit iccirco ex multorum memoria praeterire, quo dierum septimane auctor omnium Deus pro redemptione humani generis nasci de Virgine dignatus est in terris, voluitque homo fieri similis nobis passibilis. De cuius quidem nativitate ac passione querentibus, evangelica storia pandit pienissime omnibus. Verum de eo unde ceptus est sermo, dum summa tibi, venerande pater Oliva, et sine doctore calculandi pericia pateat, illud etiam, ut reor, nullomodo latet. Quoniam si millesimum trizesimum septimum nativitatis ipsius annum animadvertere delegeris, ipsumque septimâ illuxisse feriâ sollerti indagatione compereris, idem omnino de preterito ab eo quingentesimo trizesimo tercio videbis. Quoniam hoc anno quaeque ad solem vel lunam pertinent, sive ante sive retro speculentur, similia universa videntur. Ceterum de quarto qui restat anno et quingentesimo, qui est ille nativitatis primus, unde liquet questio, si sollicite ad ea quae sunt ostensa attendas, minime dubitabis quâ ocurrerit feriâ. Quoniam quaelibet sit semper feria quingentesimo trigesimo tercio anno, invenitur etiam ante et retro ipsa quingentessimo ab eo quinto. Interea, ne dictis tibi solummodo meis ceptam videar consumare epistolam, quosdam sanctae ecclesiae doctores, huiusque veritatis assertores introducam. Quorum Dionisius venerabilis Romanae urbis abbas, utriusque linguae grecae quidem et latinae non ignobili preditus scientiâ, cum paschalia describeret argumenta, quid de hac ipsa re in inveniendis per annos Xpy solis concurrentibus senserit, videamus. Si epactas ergo solis, hoc est, concurrentes septimanae dies, velimus scire, sumere annos Domini, et addita quartâ parte priusquam hos per septem parciamur, quatuor iubet regulares addere. Significans in his, sicut disputando etiam de hoc ipso calculator peritissimus Beda in quadam epistola, quam contra istius Dionisii ciclum, qui quingentis XXX duobus conficitur annis, edidit, attestatur, quod Ihu Xpo Domino incarnato quatuor anni concurrentes, ordine videlicet nono (f. novo) essent. Et quia a quibusdam in Ianuario, a quibusdam quoque sumuntur in Marcio, ut computandi fixa series posset procurrere (f. percurrere), necesse erat calculatori illos quatuor, qui in finem incepto habebant anno, annectere. Qui quatuor concurrentes tribus Ianuarii mensis constitutis regularibus additi, septimam quâ Xpus ut cernitur est natus, videntur generare feriam. Et bene quidem ipse septimâ feria, die videlicet Sabbati, quod interpretatur requies, voluit mundo nasci, atque humano apparere generi; quia vita simul ac requies omnium idem Deus noster descendit de coelis, compati infirmitati nostrae, ut nos suâ benignissimâ misericordiâ ad illam restauraret requiem et beatitudinem, unde decideramus, ob primi parentis transgressionem. Natus igitur est nocte media, sicut legitur dicente sapiencia: Dum medium silencium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, de coelis a regalibus sedibus venit. Venit namque ad nos sermo Dei, verbum patris… tum, et apparuit ante lucem diei Sabbati, quia ipse erat vera et sempiterna lux, totiusque luminis origo, qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Vel ideo ante praesentiam Sabbati apparuit, quoniam ille est requies requiescionum, et gloria omnium, a quo ammissam cepimus habere celestis regni requiem. Nam ante ipsius adventum nulla erat requies ulli homini morienti, sed omnes post istam miseram vitam ad claustra descendebant inferni; unde sua pietate mortem subeundo voluit nos per crucem redimere, et suae gloriae participes facere. Quia vero nocte venit, significat peccatorum vitam. Unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Tenebras enim mundi huius illuminare, sive gentes de infidelitate ad fidem venit filius Dei revocare, sicut idem de se ipso ait: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae… mundi quod est Xpus filius Dei vivi, finem nos… deprecemur, ut finem in illo nostrum habere mereamur… finem se voluit appellari, ita inquiens: Ego sum A (alpha) et O (omega), primus et novissimus, inicium et finis… mundi principium, et in seculum seculi vivo in eternum… (Rogo) itaque te, sanctissime pater Oliva, ut quod tibi comp… de feria nativitatis Xpi ingessi, mente… benignâ suscipias; et si aliqua videris indigere emendacione, emendes; quoniam omne subiecti mei… quantumque etiam omne quantum illud est… post Deum a te et per te quidem est. Explicit (epistola) Olivae monachi de feria diei nativitatis Xpy.