VII.
Monasterium S. Laurentii Vallis Lordensis in comitatu Urgellensi unitur domui S. Saturnini, an. MXIX. (V. pág. 21).
Ex cartor. antiq. eiusd. mon. ap. Seminar. Urgellit.
Verus Christus Jesus in terris degens per cosmi alumnos misit duodecim climata ut gentilium corda quae erroris raptabatur per varios atque per devia ad fidei rectitudinem trahentem atque ad Christi industriam. Ipsi vero toto nisu conata sunt à Zabulorum eos evellere supplicia et lavacris salutaris abluere ut purificati ab hidolorum spurcitia atque operante Christi justitia possent permanere in cives etherea… inde accensi nonnulli roborati virtute Spiritus Sancti linquentes praedia, substancia atque cunctam alternatim duxere vitam per quam possint adipiscere perhemnem mansuram. Ergo multi soli placere studentes in tuguris hospitia habentes cum coelicolis adepti sunt regni coelestis. Quo circa noster Theosophus gratia et nomine Benedictus evi vitam deserens huius, amplectens deserta, soli Deo vacare studens, Angelis notus, hominibus incognitus, velut lucerna super candelabrum posita quatinus qui in domo sunt luceret, XII. Monasteria construens duodenos monachos deputans, per uniuscuiusque Patres constituit, vitamque monasticam indidit. Unde nonnulli eius amplectentes vestigia studuerunt construere Monasteria sua in praesidia. Ergo namque a fidelibus viris monasterium Sancti Laurentii dudum in comitato Urgellensi in Valle Lordensi namque constructum inibi novimus extitisse et eumdem coenobium strenue rexisse Domnum Lobatonem Abbatem quem ab hac luce substractum et inter agmina paradisi collocatum anno trabeacionis Dominicae M.XVIIII. Enim vero (las dos palabras están unidas) cepit Domnus Ermengaudus Sanctae Sedis Urgellensis almae Virginis Mariae Episcopus una cum clero sibi comisso atque Urgellensi Proceres rogare Domna Ermessindis gratia Dei Comitissa et filio eius Domno Berengario inclitus Comes et Marchio ut talem pastorem delegassent qui ordinem vel regulam Sancti Benedicti (regla de San Benito, bene dicto, Benedicto, Benet) qui necdum in eodem monasterio minime tenuerant et docuisset et per omnia adimplesset. Et adquievit Comitisa atque Comes eorumque praeces convocaverunt Poncionem qui monasterio Sancti Saturnini praeesse videtur, Abba sale sapientia conditum, caritate rutilum, prudentia astutum, misericordia ac pietate egregium, et dederunt ei monasterium praescriptum ut ibi esset Abba atque rector omnesque successores videlicet Abbates Sancti Saturnini sub jure et tuitione monasterii Sancti Saturnini perhemniter. Et ut haec electio vel adclamatio firma et inconvulsa stabilisque permaneat, manibus propriis subter firmavimus. Facta electio vel adclamatio XIIII. Kalendas Decembris anno XX. regnante Rotberto Rege, et Indictione II (a: Nota indictionis nos cogit hanc cartam ad ann. 1019 referre, cui nulla ratione annus XX Roberti congruit, nisi regni eius epocham ab anno 900 tabellio mutuaverit, quod sane insuetum non erat. Illud idem suadet quod huius monasterii unio ad domum S. Saturnini fieri non potuit ante Abbatis Lobatonis mortem quae eod. anno 1019 contigit.).
Nos simul Ermesindis + gratia Dei Comitissa, atque Berengario + gratia Dei Comes et Marchio qui hanc electionem fecimus et firmamus, et firmare rogavimus. = Sig+num Willelmi vice-Comes. = Sig+num Arnall filium Mironi. = Sig+num Mironi. = Sig+num Wiglem. = Sig+num Richard. = Sig+num Ramon. = Ermengaudus ac si indignus gratia Dei Episcopus subscripsi. = Poncius Archilevita subscripsi. = Suniarius Archilevita subscripsi. = Wifredus Levita et Monachus qui hanc electionem rogatus scripsi et subscripsi die et anno quo supra.