Bulas
Pontificias. Leg. 1. n.16. 6 abr. 1156.
Hoc est translatum
sumptum a quadam carta pergamenea bullata bulla
plumbea pendenti in filis ciricis rubei
coloris domini Adriani recolende memorie Summi
Pontificis cujus tenor talis est. – Adrianus episcopus
servus servorum Dei dilectis filiis Andree dominici
Templi magistro ejusque fratribus tam
presentibus quam futuris religiosam vitam professis in PP. M.
(partibus marinis) officii nostri auctoritate compellimur et
predecessorum nostrorum romanorum Pontificum exemplis
instruimur que religiosis locis et pauperibus divino cultui
mancipatis a regibus principibus et aliis Christi fidelibus
devotionis intuilu racionabiliter conferuntur sedis apostolice
munimine roborare. Inde est quod dilecti in domino filii justis
vestris postulationibus gratum impartientes assensum donationes et
concessiones quas Raimundus Bererigarius barchinonensium comes
bone memorie Roberto predicti Templi magistro
et fratribus ejus fecisse dinoscitur sicut rationabiliter
facte sunt et scripto ipsius comitis continetur vobis
vestrisque successoribus auctoritate sedis apostolice confirmamus et
ratas et inconvulsas manere dicernimus.
Donationem videlicet
Castri quod dicitur Montso castrum etiam
Mongaudi castrum Xalamnera Burburanum cum
universis pertinenciis omnium predictorum castrorum castrum
quod dicitur Remulinis castrum Corbinis cum omnibus
pertinenciis suis honorem Lupsancii de Belixich mille solidos
in Osca mille solidos in Cesaraugusta vobis et
successoribus vestris annis singulis persolvendos. Quintam partem
quam predictus comes de omnibus expeditionibus Ispanie
videlicet de vestris hominibus sicut in perpetuum vobis concessit
habendam. Quintam quoque partem ex terris sarracenorum
ex tunc in posterum divina clementia capiendis leudas
consuetudines et pedagia que vobis ab eodem comite
per totam terram suam sicut in vestra causa remissa et quedam alia
que in eodem instrumento plenius continentur. Concessiones etiam
decimarum consensu bone memorie terrachonensis atque
venerabilium fratrum nostrorum Bernardi cesaraugustani
Dodonis oscensis Raimundi ausonensis Berengarii gerundensis et
Guillermi rotensis episcoporum facte sunt sicut eorum
suscriptiones ostendunt vobis vestrisque successoribus nichilominus
confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve
persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere
venire temptaverit secundo tertiove commonita si non-reatum suum
congrua emendatione correxerit potestatis honorisque sui dignitate
careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate
cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et
domini redemptoris nostri Jesu-Christi aliena fiat atque in extremo
examine districte ulcioni subjaceat observantibus autem sit pax
domini nostri Jesu-Christi quatinus et hic fructum bone accionis
percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant.
Amen. Amen. Amen. Ego Adrianus catholice ecclesie
episcopus +. – + Ego Guido presbiter cardinalis tituli Sancti
Grisagoni. – + Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte
Praxedis. – + Ego Julius presbiter cardinalis tituli Sancti
Marcelli. – + Ego Bernardus presbiter cardinalis tituli Sancti
Clementis.- + Ego Octavianus presbiter cardinalis tituli Sancte
Cecilio. – + Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli Sancti
Stephani in Celiomonte. – + Ego Henricus presbiter cardinalis
tituli sanctorum Nerei et Achillei. – + Ego Johanes presbiter
cardinalis tiluli sanctorum Silvestri et Martini. – + Ego
Lencius portuensis Sancte Rufine episcopus. – + Ego
Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum. – +
Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in Portico. – + Ego
Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Comydyu. – + Ego
Odo diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcere
Tulliano. – Data Beneventi per manum Rolandi
Sancte romane Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii
VIII idus aprilis indictionis IIII incarnationis dominico anno MCLVI
pontificatus vero domini Adriani pape IIII anno II. –
Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone pro
teste subscribentis. – Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici
Barchinone testis hujus translati. – Sig+num Berengarii de
Vallesicca notarii publici Barchinone testis hujus translati. –
Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic
translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in
aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate
officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei
tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum
per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone
regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu
et posse dictus vicarius hanc firmam fecit. Octavo idus septembris
anno Domini millessimo CCC undecimo. Presentibus testibus
Bernardo de Daurats. Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et
ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc
meum Sig+num hic apposui. – Sig+num Bernardi de Villa-rubia
notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab
originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et
clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo
undecimo.
Nota: bulla
plumbea pendenti in filis ciricis rubei coloris : bula plúmbea (de
plomo) pendiente de hilos cera roja color.
Sancti Georgii: San
Jorge, Sant Jordi, Giorgio, Georgio.
Sancte Marie in Portico:
Santa María del Portillo (por ejemplo, en Zaragoza, o
pórtico).
Adriani pape
IIII: Papa Adriano IV ?
millessimo CCC undecimo, millesimo
trecentesimo undecimo: 1311.