XCI, reg 1060, fol 186, 6 julio 1346

XCI.

Reg.n.1060, fol. 186. 6 jul. 1346.

Petrus etc. Fideli de
scribania nostra Petro Passeya nunc in curia nostra
presenti salutem et graciam cum pro recognoscendis et conservandis
instrumentis scripturis et registris que in archivo nostro regio
Barchinone
recondita sunt ne corrosionibus tinearum seu arnarum
morsibus vastari valeant seu consumi prout hactenus diversimode sunt
corrosa ordinaverimus et velimus ut ad civitatem Barchinone
vos personaliter conferatis: ideo vobis dicimus et mandamus quatenus
visis presentibus ad dictam civitatem Barchinone
accedatis in eadem personaliter amodo et continuam residenciam
faciendo visitando et ingrediendo diebus singulis vel illis quibus
vobis videbitur expedire et necessarium fuerit domum dicti archivi
ac recognoscendo instrumenta et scripturas et alia que
in dicto archivo sunt recondita tam in armariis et
caxiis quam extra et ea fideliter custodiendo ac conservando
excuciendo ea a pulvere et ipsa taliter dirigendo et conservando ut a
dictarum tinearum morsibus et arnarum corrosionibus amodo
preserventur illesa: nos enim volumus et vobis tenore presentis
concedimus ut habeatis consimilem porcionem diebus singulis unius
equitature quam recipitis ordinarie in curia nostra videlicet pro die
qualibet tres solidos barchinonenses et in prima dia
mensis aprilis cujuslibet anni centum quinquaginta solidos pro
vestitu prout ea recipitis in curia nostra ac si in eadem curia nobis
servicium exhiberetis in scribania ut consuevistis: mandantes per
presentem fideli scriptori porcionis domus nostre Petro de
Boscho
vel alii cuicumque pro tempore dicto officio presidenti ut
per tres anni tercias et in kalendis mensis aprilis anni cujuslibet
vobis alberana quitacionis et vestitus videlicet ad rationem
trium solidorum pro die quolibet et centum quinquaginta
solidorum Barchinone pro vestitu faciat atque tradat
seu tradi faciat sicut si continue nostram curiam sequerimini:
mandantes eciam fideli scriptori nostramque scribaniam regenti ac
tenenti sigilla nostra Francisco de Prohomine quod
claves dicti archivi et armariorum et caxiarum
vobis tradat necnon ipse vel quicumque alius qui pro tempore dictam
reget scribaniam nostram sive illam teneat dictam porcionem et
vestitum de dineriis jurium sigillorum vobis per tres tercias
et in kalendis mensis aprilis quolibet anno persolvat recuperando a
vobis tamen alberana scriptoris porcionis domus nostre
in solucione qualibet prout est fieri assuetum. Volumus insuper ac
vobis licenciam impertimur quod a subditis illis videlicet quibus
mandato nostro aut nostri cancellarii vel sigilla nostra tenentis
transumpta vel copias aliquarum cartarum vel litterarum vel
scripturarum tradideritis tam racione laboris indagacionis quam pro
ipsis copiis salarium decens recipiatis et licite recipere valeatis.
Datum in monasterio Populeti pridie nonas julii anno
Domini M°CCC° quadragesimo sexto. – H. cancellarius. – Mandato per
dominum regem facto
Franciscus de Prohomine.