XCII, perg 291, octubre 1156

XCII
Perg.
N°291. Oct. 1156.

Anno ab incarnatione Domini MCLVI
mense octobris oct dum comes erat in Provincia
recepit Poncius de Guillielmo Agela ornamenta Sancti
Martini de Stopanna
. In primis III palis de seta et
unam casulam de pali et aliam de fustanis et
aliam de lino et III estolas et tria
manipula et unum camis et IIII amictus et
VII oralia et tria signa et unam almaganam et
VII supraltaria de lino et duos palis feriales
et IIII capas officiales et I cortinam de pali
et duas de lino et unam dalmaticam de pali et aliam de cedato
viridi et unam aram benedictam et I pectinen
eboris et tres capsas reliquiarum et unum
calicem de stagno alterum vero stagneum calicem
habebat domna Sancia et duas cannadelas stagni et tria
candelabra ferrea et duo turibula et unum urceum
et duas archas et I missale parvum et alterum
missalem majorem et I librum storialem et
alium sanctoralem et I epistolarium et I officii
godeesc et I responsorium et I psalterium et III
lampadas.
– Omnia suprascripta comendavit Poncius
eidem Arnallo Agela in presencia Jordani et Raimundi
de Liminiana
qui erant ibi. Preter hec solebant esse ibi calix
argenteus et crux argentea que non invenit ibi Poncius
et unus liber quem P. Guillelmi acomodavit
Vincencio.