XCVI, perg 316, febrero 1157

XCVI
Perg.n°316.
Feb. 1157.

Notum sit omnibus hominibus ad quos hec scripta
pervenerit. Quoniam ego Lupus pampilonensis episcopus atorgo
et recognosco tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti
atque aragonensium principi
ipsum ostaticum quod tibi feci
pro quo sum in manu tua per mandatum domini mei pape et sicut
in cartis et scriptis inter me et te habetur et
continetur. Et convenio tibi in bona fide et ordine meo ut cum fuero
restitutus in ordine et oficio meo a quo sum modo suspensus
interdicam regem Navarre et totam ipsam terram et tandiu sub
interdicto tenebo quousque pro ostatico isto quo tibi
subpositus sum tibi jamdictus rex satisfaciat et castra
mea que michi abstulit et honorem michi restituat. Convenio etiam
tibi in recta fide mea ut cum recuperata habuero castra et
honorem meum adjuvabo te et valebo tibi per fidem sine tuo engan
contra omnes homines sine aliqua fraude cum omnibus meis castellis
et villis et hominibus meis et cum omnipotencia mea et dabo
tibi potestatem de ipsis castris que recuperavero si
eam michi quesieris sine ullo tuo engan. Et propter dampnum quod tibi
evenit pro isto meo osatico faciam tibi emendacionem et
restitucionem qualem tu suprascripte comes michi mandaveris
vel barchinonensis et cesaraugustanus episcopi
michi laudaverint et consuluerint. Sicut superius scripta sunt omnia
ita convenio et affido tibi Raimundo comiti suprascripto in
vera fide et ordine meo ac romane ecclesie debita reverencia
pro cuius mandato et obediencia in tuo sum devolutus ostatico
ut ita compleam tibi firmiter et attendam sine tuo engan excepto
quantum tuo grato animo me inde absolveris vel prolongaveris. Et juro
tibi propria manu ut sicut superius scripta sunt omnia ita
faciam tibi et ita compleam et attendam sine tuo engan per hec sancta
IlII evangelia. Ego insuper Raimundus comes jamdictus convenio
tibi suprascripto L. pampilonensi episcopo ut ex tunc valeam
tibi et adjuvem te cum mea potencia sine tuo engan. – Actum est hoc
in mense februarii apud Cesaraugustam in presencia
episcoporum videlicet barchinonensis ac cesaraugustani
in era millesima CXCVI anno ab incarnatione Domini millesimo
CLVII
. Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Guilelmi
barchinonensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus.
Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.

Nota: ostatico : ostatge , rehén.