Reg.n.1898, fol. 183.1 mar.1391.
Nos Johannes etc. Licet
vos consules et probi homines ac universitates locorum vallis de
Querol terre Ceritanie pro tractandis et finiendis
negociis vobis in universum incumbentibus consueveritis omnes de
dicta valle ad consilium pro majori parte vos generaliter
congregare: quia tamen contingit multociens et persepe quod propter
rabiem procellarum et nivium que importune et continue in valle
eadem pro majori parte anni cujuslibet viguerunt et vigent omnes qui
dicto consilio sive consiliis interesse debuerint seu ad ipsa
consilia fuerint evocati in eisdem consiliis adesse nequeunt fortuna
temporis impediti ex quo vallis predicte negocia remanent
quampluries pertractanda unde res publica vallis ipsius
maximum suscipit nocimentum: eapropter supplicato nobis humiliter pro
vestri parte quod infrascriptam licenciam vobis concedere de
benignitate regia dignaremur cum sit multum difficile propter
adversitatem temporis supradictam omnes de dicta valle in
quocumque consilio generaliter et continue interesse ut negocia dicte
vallis valeant salubrius pertractari nec illa cessare habeant
pro premissis: vestris in hac parte supplicationibus favorabiliter
inclinati tenore presentis concedimus vobis et licenciam ac
facultatem plenarium elargimus quod amodo sine alicujus pene incursu
possitis et liceat vobis jamdictis consulibus qui nunc estis et pro
tempore fueritis una cum viginti personis vel inde circa seu probis
hominibus dicte vallis juxta usum antiquum eligendis
pro tractandis fiendis et finiendis quibuscumque negociis dicte
vallis consilium quociens opus fuerit tenere et celebrare: que
quidem viginti persone que ad interessendum dictis consiliis electe
fuerint possint et valeant una vobiscum omnia ea que in eisdem
consiliis pertractanda extiterint et finienda pertractare et finire
que ac prout et eis modo et forma quibus omnes de dicta valle
qui dictis consiliis interesse hactenus consueverant pertractare
poterant et finire. Mandantes expresse et de certa sciencia
gubernatori comitatuum Rossilionis et Ceritanie vicario
et judici ordinario Ceritanie nec non castellano
et bajulo castri et vallis predicte aliisque
officialibus et subditis nostris ad quos spectet ipsorumque
officialium locatenentibus sub nostre indignacionis incursu ac pena
quingentorum florenorum auri quatenus licenciam nostram
hujusmodi quam ad nostri beneplacitum tantum perdurare volumus et non
ultra teneant firmiter et observent vosque eadem uti permittant et
contra eam non veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua
racione. In cujus rei testimonium presentem fieri et sigillo nostro
pendenti jussimus comuniri. Data Cesarauguste prima die
marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo
regnique nostri quinto. – + Dominicus Mascho. – Guillelmus
Gebelini mandato dominis regis facto per thesaurarium.
(Nota: texto anterior:
Gebellini)