XCVIII. Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.

XCVIII.
Reg.n.1898,
fol.184.1 mar.1391.

Nos Johannes etc. Quia pro parte vestri
universitatum eorum et proborum hominum vallis de Querol terre
Ceritanie extitit nobis humiliter supplicatum quod licet vos
ex consuetudine et usu in eadem valle a maximo
citra tempore antiquatis et observatis facere creare et eligere
consueveritis et possitis tres probos homines in consules
dicte vallis in festo videlicet Appariacionis
Domini
annuatim adveniente tamen ipso festo Apparicionis
Domini
proxime lapso in quo dicti vestri consules eligi et
fieri debebant prout consuetum fuerat ut prefertur vos propter
aliquam importunitatem impedimentum seu forsan necessitatem
eleccionem sive creacionem dictorum consulum vallis
ipsius pro anno presenti fecistis minime seu facere nequivistis imo
non facta eleccione dictorum consulum in proxime dicto festo
sed lapso eodem et importune vel non ut premittitur sic ommissa
prohibitum vobis extitit et injunctum per castellanum et
bajulum dicte vallis sub certa pena ne amodo ad
eleccionem dictorum consulum procedere vel eam facere sine
nostri licencia vos ullatenus curaretis: cujus quidem mandati et
inhibicionis timore et hesitatione ne ob dictum abusum
seu alias essetis dicta facultate usu seu consuetudine
dictorum consulum annue eleccionis privati vel possetis
privari eleccionem dictorum consulum absque nostri
permissu facere et ad eam procedere hesitatis:
dignaremur vobis de nostri benignitate regia licenciam
concedere supradictam. Quocirca nos nolentes propterea virgam nostre
correccionis contra vos protendere ut forsan possemus sed utilitatem
ac comodum et conservacionem vallis predicte et in eadem degentium
prospicere potius cupientes attendentesque vallem eandem que
clavis et in confinibus regni nostri existit sine consulibus
et rectoribus prout consuetum est commode persistere non debere:
vestris ad hoc supplicacionibus favorabiliter inclinati tenore
presentis concedimus vobis universitatibus et probis hominibus vallis
jamdicte et plenam licenciam impertimur quod abusu et aliis predictis
non obstantibus nec obstantibus etiam mandato vel inhibicione per
castellanum et bajulum vobis de non eligendo predictos
consules seu eleccionem eorum non faciendo ut premittitur
vobis vel aliquibus ex vobis facta possitis et vobis liceat sine
alicujus pene incursu amodo quando volueritis pro anno presenti
consules vestros et jam dicte vallis facere creare et
eligere sic et quemadmodum in dicto lapso festo Aparicionis Domini
facere et eligere poteratis: et cum dicti consules pro anno
presenti hujus vigore per vos facti fuerint et electi habeantur ac si
in dicto proxime lapso festo per vos facti fuissent etiam vel electi
lapsu dicti festi et omissione eleccionis predicte nullatenus
obsistente: nos enim propter omissionem et lapsum predictos vel alia
quacumque causa usui et consuetudini vestris jamdictis
derogari vel perjudicari nolumus ullo modo vel ea vobis a cetero ad
consequendam trahi posse immo abinde vestros consules et dicte
vallis facere et eligere possitis anno quolibet eis modo forma
et temporibus quibus ante lapsum ipsius festi seu premissorum
eventuum vigore dicti usus antiqui vobis erat licitum et
permissum jamdictis usu et consueditudine in dicta valle
diucius ut pretangitur observatis in suo permanentibus robore et
valore. Mandantes expresse et de certa sciencia gubernatori
comitatuum Rossilionis et Ceritanie
vicario et judici
ordinario Ceritanie necnon castellano et bajulo
castri et vallis predicte aliisque officialibus et
subditis nostris ad quos spectet ipsorumque officialium
locatenentibus sub nostre indignacionis incursu et pena quingentorum
florenorum auri
quatenus provisionem nostram hujusmodi firmiter
teneant et observent vosque eadem uti permittant et contra eam non
veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Pro
hujusmodi vero licencia et concessione confitemur a vobis habuisse
ducentos florenos auri de Aragone quos pro nobis fideli
consiliario et thesaurario nostro Juliano Garrius
tradidistis. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus
sigillo nostro in pendenti munitam. – Data Cesarauguste prima
die marcii anno a nativitate Domini MCCCXCI regnique
nostri quinto. – + Dominicus Mascho. – Guillelmus Gebelini
mandato domini regis facto per thesaurarium. – Habuerunt eam
pro visa dominus rex et thesaurarius. – Idem.