XII. Bulla Benedicti VII. Ugoni Comiti qui monasterii S. Petri Rodensis haereditates invaserat

XII. 

Bulla Benedicti VII. Ugoni Comiti qui monasterii S. Petri Rodensis haereditates invaserat (Vid. pág. 45). 

Ex autogr. in arch. S. Petri Roden. 

Benedictus Episcopus servus servorum Dei Ugoni Comiti et omnibus illis qui hereditatem Sancti Petri Rodensis invaserint. Si iram Dei pertimesceretis, et si quia suplicia vos expectant cognosceretis, nequaquam tu Ugo Comes castellum Verdariae cum suis pertinentiis, et alia praedia propria quae sunt monasterii, et vos alii invasores hereditatem monasterii invaderetis. Hinc orietur vobis cruciatus inenarrabilis, et gemitus infinitus, et nisi emendando vobismetipsis subveneritis, secunda morte plectemini. Unde moneo te, Ugo Comesreddere ante festum Sanctae Resurrectionis proximae venientis jam dictum castellum cum omnibus quae eiusdem monasterii sunt fratribus ibidem degentibus. Similiter moneo vos qui aliquid haereditatis de jam dicto monasterio ab Ugone tenetis reddere, et vos coeteri invasores quorum nomina, si tacemus, Deus scit, similiter monemus reddere monasterio quae invasa habetis. Quod si tu, Ugo Comes, castellum emendare cum omnibus eiusdem loci infra hoc spatium, et qui aliquid de eo loco a te retinent, et vos omnes invasores haereditatum Sancti Petri Rodensis emendare monasterio nolueritis maledictos et excomunicatos atque anathematizatos vos esse Apostolica auctoritate scitote.