XIV, perg 310, Jaime I, 13 noviembre 1226

XIV.
Perg.
N° 310. Jaime I. 13 nov. 1226. (era MCCLX IIII idus
novembris
)

In Dei nomine notum sit presentibus et futuris
quod nos G. de Montecatano Dei gracia
vicecomes bearnensis per nos et per omnes nostros
consanguineos valitores et amicos scilicet GG. de Cervaria R. de
Montecatano W. R. senescalcus W. de Cervillon et Guiralt filio
suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte facimus amicitiam et
societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam
vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et
universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis
et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Oscensis
et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et
universitate Jaccensis ville et promittimus et
convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut
melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et
juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios
et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam facere
vel auferre vobis vestra vel diminuere foros vel jura
vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine
regine. Simililer nos jurati et probi homines et totum
concilium et universitas Cesarauguste civitatis et nos
jurati et probi homines et totum concilium et universitas Oscensis
civitatis et nos
jurati et probi homines et totum concilium et universitate Jaccensis
ville facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et
perpetuam omni tempore duraturam vobiscum domno G. de Montecateno Dei
gratia vicecomiti bearnensi et cum omnibus vestris
consanguineis valitoribus et amicis scilicet W. de Cervaria R. de
Montecateno W. R. Senescalcus GG. de Cervillon et Giralt filio
suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte et promittimus et
convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut
melius dici potest vel intelligi ad utilitatem vestram valere et
juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes
medios et infimos
qui vellent vos raubare vel forciare vel
violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel diminuere jura
vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine
regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate
serventur et compleantur in perpetuum nos G. de Montecatano Dei
gratia vicecomes bearnensis W. de Cervaria. R. de Montecatano
W. R. Senescalcus Guillermus de Cervillon et Girald filio suo
R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte per nos et omnes amicos
nostros promittimus et convenimus vobis predictis juratis et probis
hominibus et toto concilio et universitati Cesarauguste
civitatis et Oscencis civitatis similiter et
Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et
singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo
sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus
prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus
et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra
supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et
proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum
consuetudinem Catalonie: ita ut non posit se in curia vel
extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare.
Similiter ut hec omnia firmius et cum majore securitate serventur et
compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste
videlicet: B. de Tarba W. Bovi G. Oblit Felippus de Calzada
Bartholomeus Tharin Calbet de A. Johani Martinus Guillermi P. de
Tarba juvenis D. Iter P. Enamorado Matheo Davignon J. de Luch
B. Alfoscea Julianus Cantarer P. Dovina P. Sanz de Martel Aymerich
Isarn Vitale de A. Guillermi W. de Montaltet R. Aychen per nos et per
totum concilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati
et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre
Portoles Çabater J. de Sesa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon
S. Dalajes P. Tizon P. Lavata P. de Bardaxin W. de Nablanca
D. Adimar R. Gili Ug Martin D. Ferrer B. Boncavall B. Marches P. Sora
W. Richard per nos et per totum concilium et universisatem
Osce: et nos jurati et probi homines de Jacca
videlicet: J. de Montvalera Belengarius Deça Gozbert de Fenes W. de
Campfranch Constantinus
Borrell R. de Labaxa J. de Exo B. de Seres S.
Aster Andreas de Morlans Auztorgus de Orellaco Adam Bolser G. de Seta
J. Pelayo P. Arnalt W. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de
Sazera P. de Fontanas per nos et per totum concilium et
universitatem Jaccensis ville promittimus vobis domino
G. de Montecatano Dei gratia vicecomiti bearnensi W. de Cervaria R.
de Montecatano W. R, Senescalcus G. de Cervillon et Giralt
filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte universis et
singulis predicta omnia et singula atendere et complere bona fide et
sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expresa facientes vobis
hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et
quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicentes
quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire
presumpserit sit perjurus et proditor ad forum
Aragonie
et bauzator secundum consuetudinem Catalonie
ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine
armis defendere vel salvare.
Quod est actum apud Jaccam
sub era MCCLX IIII idus novembris.