Perg. n. 122. Alfonso I. 6 mar. 1172.
Hoc est translatum
sumptum fideliter a quodam alio translato cujus tenor talis est.
–
Hoc est translatum fideliter translatatum sumptum ab originali nichil
addito seu diminuto quod sub istis verbis continetur.
– Providum
est scripture comitere quod in posterum posset oblivione deleri. Inde
est ergo quod ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis
comes Barchinone et marchio Provincie ob restaurationem et
confirmationem terminorum castri de Ciurana hoc sacramentale
fieri decrevi ne de predictis terminis Ciurane inter posteros
contencio posset emergere. Unde convocatis sapientibus viris et
probisimis precepi eis et mandavi firmiter quod eadem sciencia et
certitudine me certum redderent de terminis Ciurane
quam ipsi videntes et audientes habuerunt ab Arnaldo de
Castroveteri qui fecit jurare secundum legem suam senes
sarracenos ad demostrandos terminos castri de
Ciurana sicut tempore sarracenorum Ciurana
eos habebat et tenebat et habere debebat. Nomina illorum virorum sunt
hec qui in presencia mea post mortem Arnaldi de Castroveteri
juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni
juraverant in presencia Arnaldi de Castroveteri. Petrus de Deo Petrus
Pallares Petrus Martinus Garcia Guillelmus de Munt-Tornes Artaldus de
Villanova Johannes Seguer Raimundus de Ortoneda B. Cazador Stephanus
Petrus de Tremps Montaner Petrus de Suria Dominicus Poncius de
Bellveder Petrus de Porta Guillelmus de Petrarva Guilabertus Calvetus
Petrus Guasch Bernardus de Populeto Arnaldus de Sallfores Pedron
Petrus de Capafons. Omnes isti supradicti unanimiter et concorditer
tactis sacrosantis evangeliis juraverunt et ita de verbo ad verbum
testificati sunt ac si uno ore locuti fuisent quod Falcet est
de termino Ciurane et sarraceni de Ciurana
vendiderunt illud hominibus de Carcie et homines Carcie
addiderunt illud termino suo set de termino Ciurane est
et fuit. Et extenditur terminus Ciurane usque ad locum quem
apellant Abelarreig ad radicem et finem Montis Majoris.
Dixerunt etiam quod Pradell est de termino Ciurane et
vadit et revolvit ultra collem Jugi et usque ad locum
quem apellant Pinars de Lebarja et transit per illos
Pinatelles de Rubials et vadit ad planum Montis
Rubei. Et hoc totum cum castro de Cornu Bovis et
terminis suis est et fuit de termino Ciurane. Terminus etiam
predicte Ciurane revolvitur et revertitur ad juncturas aque de
Ciurana et Oculi Molendinorum et vadit usque ad Fontem
Ficulnee et ad Vibalhader et revertitur usque ad viam que
ducit ad Ascho et exit ad gradum de Ucles et vadit
usque rivum de Set et usque ad Peram Fixam et
usque ad Speluncham Francholini (Espluga de Francolí) et Avimbodin est de
termino jamdicte Ciurane et transit supra Montem Album
et revertitur usque ad Ripam. Hos autem terminos supradictos
sarraceni senes de Ciurana qui post capcionem Ciurane
habitaverant apud Seros precibus Arberti de Castroveteri
venerunt cum eo apud Ciuranam et ibi secundum legem suam in
presencia ipsius Arberti et aliorum multorum juraverunt quod dicerent
veritatem de terminis Ciurane
et sicut superius prenominati sunt termini ita illi sarraceni eos
terminaverunt et monstraverunt. Quoniam nomina sarracenorum
sunt hec: Alabez et Juzefer et Jucef Avinaram:
et sicuti isti sarraceni terminos de Ciurana cum
juramento monstraverunt Arberto de Castroveteri ita prenominati
christiani cum juramento michi monstraverunt et terminos
terminaverunt jamdicte Ciurane. Hoc autem sacramentale fieri
jussi ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis ut
semper esset memoriale posteris et succesoribus meis ne termini de
Ciurana astringi possent vel etiam ad dampnum ceterorum castrorum
amplius dilatari. Actum est hoc pridie nonas marcii
anno M centessimo septuagessimo secundo dominice
incarnationis. – Signum + Ildefonsi Dei gratia regis
Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie
qui supradictum sacramentale fieri facio et a testibus firmari rogo.
– Sig+num Gueraldi de Jorba. – Sig+num Arnaldi de Alahone. – Sig+num
Sancii de Orta. – Sig+num Guillelmi do Clarisvallibus.
– Sig+num Assalliti de Goda. – Sig+num Enego de Aven. – Hii sunt
testes qui supradictos viros christianos viderunt et
audiverunt jurare terminos de Ciurana. – + Petrus Capellani
de Ciurana qui hanc cartam mandato domini regis scripsi
die et anno quo supra. – Ego Petrus de Cleriana me pro teste
subscribo. – Ego Guillelmus Macip me pro teste subscribo. – Ego
Nicholaus de Loparia presbiter qui pro teste subscribo. – Ego
Petrus de Bocona publicus tabellio pro Guillelmo Mabili
rectore ecclesie de Pratis notario publico auctoritate domini
regis hoc scripsi XV kalendas januarii anno Domini
M°CC°octuagesimo secundo et hoc sig+num feci. – Sig+num
Guillelmi Turrelli notarii publici Barchinone – Sig+num Arnaldi
Magistri (Mag stri) notarii publici Barchinone testis. –
Sig+num Bernardi de Villa Rubia notarii publici Barchinone qui hoc
translatum sumptum fideliter ab alio translato et cum eodem legitime
comprovatum scribi fecit et clausit pridie kalendas septembris
anno Domini M°CCC° undecimo cum literis apositis in linea
sexta ubi dicitur Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de
terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia
et in linea vicesima prima obi dicitur de.