Perg. N° 64. 7 jul. 1135.
Hec est convenientia que est
facta inter dominum Raimundum comitem Barchinonensem et Guillelmum
Raimundi Senescale. Comendat namque jamdictus comes Raimundus
Guillelmo prelibato castrum de Todela et castrum de Sobreporta
et castrum de Stella et castrum de Besora et castrum de
Torreione castrum de Curul et castrum de Tonna
castrum de Medaia et castrum de Clerano castrum de
Montcada et de Vacherices castrum de Ribataiada
et de Castelar et ipsum castrum de Fornels et donat ei
ipsos feuvos predictis castris pertinentes ad servicium et
fidelitatem suam. Propter hanc quoque comendationem et donum superius
comprehensum convenit Guillelmus Raimundi Senescale jamdicto Raimundo
coniti seniori suo quod sit suus homo solidus et fidelis sicut
melius debet homo esse sui senioris et quod adjuvet eum fideliter
habere tenere defendere et guerrejare omnem suum honorem quem hodie
habet vel in antea Deo juvante adquisierit contra cunctos homines vel
feminas qui suum honorem ei tulerint vel aliquid inde tollere
temptaverint. Et faciat ei curtes et placitos et seguimenta et ostes
et cavalcadas cum ipsis militibus predictorum castrorum que tenet per
comitem quotienscumque comes hoc ei per se vel per suos
mandaverit. Itemque convenit ei jamdictus Guillelmus quod donet ei
potestatem sine engan de omnibus castris sive forticiis infra eorum
terminos existentibus per quantas vices comes eam requisiverit
per se aut per nuntium suum vel nuntios iratus vel paccatus cum
forifactura et sine forifactura et non vetet se de hoc videri vel
comoneri et nuntius vel nuntii qui hoc ei demandaverint in eundo vel
redeundo reguardum non habebunt. Actum est hoc nonas julii anno
XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num
Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num
Berengarii de Cheralto. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglesola.
Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pujalto.
Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Deusde. Sig+num Poncii
scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato superpositis
literis in linea Vll.
Nota:
https://es.wikiloc.com/rutas-senderismo/serrat-de-les-saleres-velles-lloret-salvatge-castell-destela-lesquerda-de-linfern-sant-agusti-17532672
https://www.raco.cat/index.php/BoletinRABL/article/viewFile/202293/275823
https://archive.org/stream/relationspolitiq02baud/relationspolitiq02baud_djvu.txt
https://archive.org/stream/noticiashistoric26mons/noticiashistoric26mons_djvu.txt
https://archive.org/stream/noticiashistoric26mons/noticiashistoric26mons_djvu.txt
https://studylib.es/doc/8055844/pedro-el-cat%C3%B3lico–rey-de-arag%C3%B3n-y-conde-de-barcelona–1196
https://vdocuments.site/pedro-el-catolico-rey-de-aragon-y-conde-de-barcelona-tomo-ii-per-martin.html
http://templariosportugueses.blogspot.com/
https://www.linguateca.pt/acesso/tokens/lista.formas.tycho.N.txt
http://doczz.fr/doc/2044666/diplomatari-del-masd%C3%A9u
https://docplayer.es/96175263-El-castell-de-castellar-del-valle.html
http://docplayer.fr/35398647-Une-famille-de-medecins-geronais-au-xiv-e-siecle-les-sarriera-1.html
https://alldokument.com/procesos-de-las-antiguas-cortes-y-parlamentos-de-catalua-ara.html