XLI, perg 156, junio 1143

XLI
Perg.
N° 156. Junio 1143.

Sub Christi nomine et ejus divina
gratia. Hec est carta de convenienza que facit Dominico
Perdiguero
cum Ferrer de Benebar et cum suo Garcia de
Oiarda
. Dat illis Dominico Perdiguero per bono amore et bona
voluntate medietatem de illo castello de Alhozerein cum
suis terminis et suos derectatibus a fidelitate regis
et de concellio de Zaragoza et sint ei tales sicuti
bonos germanos et quod habeant istud quod superius scriptum
est per hereditate per vendere et dare et per facere de illud totam
lure voluntate illos et filios eorum per secula cuncta. Et donat ad
Dominico Perdicher don Ferrer et don Garcia XX
solidos in manu per suo maletreito que ibi traxit et illa alia
medietate de illo casteilo quod habeat illum Dominico
Perdichero
per ad se et per ad Dominico filio Almurabite
cum suis terminis et suos derectatos et si quis autem de illis
voluerit bouzare vel bozaverit ad suos socios sit maledictus
et excomunicatus et cum Juda traditore Domini
condemnatus et sit aleiboso probato et non inveniat seniore
qui illi bene faciat. Et sunt testes qui viderunt et audierunt et ibi
fuerunt don Bonfilio Garcia Xemenones et Petro Galindiz
et Garcia de Barcabo et Petro de Palo Arrosset Garcia Garcez
de Groscan Lop Semenis de Pisa don Vicente de Cardel Enneco de
Acelor. – Ego Dominico Perdichero in hanc cartam et donativum quod
vobis don Ferrer et don Garcia fieri jussi manus meas roboravi et
signum feci +. Alli Halla. V solidos. Et ista convenenza
fuit facta propter quod requirebat don Garcia illo castello
cum suos terminos per donativo quod rex Adefonso fecit
in primo ad suo patre et ad sememetipso. – Facta carta in civitate
Cesaraugusta in mense junio era MCLXXXI mandante civitas Cesaraugusta
Raimundo comite de Barcilona et est in eadem civitas episcopus
domnus Bernardus et justicia est senior Ato Sanz Artal in Alagon
Rudrico Petriz in Orreia Adefonsus imperator in Rota filios
Lop Lopez in Arricla Suprascripto comite R. in Calataiub Sanjo
Necones in Daroca senior Lop Sanz in Belgit. – Gunzalvo de
Sancto Sepulcro scripsit et signum fecit +.Et si uni eorum voluerit
vendere suam partem ante uno mense faciat scire ad suos heredes et
sicuti dederint unos aut alios quod X solidos minus donet suam partem
et vendat ad suo hereditario si voluerit illi dare suo avere sine
ulla molestia et si non vendat ubi illi voluerit.